Latin
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.73-7.2.85
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.73-85
Unproofread scanNot analysed yet
SUm manfueta quidem, si tota ac integra spector,
Tolle caput, Virtus et simul ista perit.
BArbara, Quinte, tua est tibi vera Rhebarbara: nam ceu
Haec ventrem; loculos sic levat illa tuos.
…capra est, …proprius: Capra propria namque est
Jam tibi: Dii faeiant te quoque deinde Caprum.
COelia, quae sterili nunc es sociata marito,
Eheu quam pingui macer est tibi Taurus in arvo!
SYllaba longa tibi toties correpta. Videte
Quam pulcre Paulus sit brevitatis amans.
…habet: Sed …fit saepe per ….
Nempe parant animos Vina parantque Asinos.
A Pane exiguo Penis discrimine distat.
Cur? Cerere inconstans nam sine friget amor.
OMne abit in versum Tibi versutissime Vates,
Carminaque e calamo si qua volante notas.
Mille tibi semper metitur clepsydra versus.
Et volat in numeros impetus innumeros.
Inter prandendum versus et pocula scribis,
Concrepat ad crepitum versus ubique tuum.
Quod bisi, et quod edis, nunquam sine carmine glutis.
Mirum ni metrice pedere, Paule, queas.
PLena fides et plana tuae det robora Linguae.
Diphthongum a verbis fac procul esse tuis.
QUid sculptos clypeos fumosaque stemmata monstras
Astraque? nam stolidum te mage rastra docent:
Quid Leo, cum Lepus es, pardique insignia bardo
Prosunt? quidve boves, cum sumus intus oves?
PEnnam Anser, pellemque Asinus, chordasque Ovis offert,
Quam juba commisto stringit Equina sono.
Sus vitulusque libros arctant. Sic dant sua Musis
Anser, Ovis, Vitulus, Sus, Equus, ac Asinus.
NEmo bonus fumum vendit, Pauline, Tabacum
Qui vendit, fumos vendere nonne solet?
CElse, superficies multis modo tangitur: ipsum
In Corpus juris rarus amator init.
Haec est totius vulgo Geometrica juris:
Est labor in plano; nullus at in solido.
Linea vix paucis est tacta, et vix leve punctum et
Jurisconsulti puncta tulere probi.