Latin
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., In Baubalum Rabulam.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 8.1.45
Unproofread scanNot analysed yet
AUrum Baubalus optat; ardet aurum
Auri pascitur ille semper aura.
Ista pascitur ille semper esca,
Et quando aureus hunc rigavit imber,
Ferreo tonat aurea ore verba.
Aurum cum dederit cliens misellus,
Tum statim aurea verba reddit illi,
Quae donis emat hic novis et auro,
Ferrea quod et ille fronte poscit.
Hunc ergo aurea verba disserentem
Quis …haud vocaret? At nos
Illum …exhibemus.