Latin
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., In Virginem Juvene ponderosiorem.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 8.1.46
Unproofread scanNot analysed yet
POndere (quis credat?) superat juvenem Anna torosum,
Et graviore virum mole puella levat,
Quae parva est, gracilis pulcrisque tenerrima membris,
Nec calcata suo laeserit ova pede.
Dicite vos Physici: gravitas unde illa puellae?
An gravius dicam Virginitatis onus?
Fallimur. Illa levis tangi nequit atque videri,
Ponderis ista nihil, nil gravitatis habet,
Res patet exemplo. solet ecce levissima Virgo
Amissa fieri virginitate gravis.