Latin
100.1 to 100.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 100.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vehementer verò dubito, an Latina illa versio integra ex omni parte sit: Multa enim in illis vel omissa, vel mutata suspicor. Nam ut ex Gaulmini notis in Theodorum Prodromum, eo loco, qvem supra nominavi, apparet, hymnus ille, qvem singulis herbis subjicit, qvisqvis est scriptor vel collector, qvo illius vires, numinisque, cui sacra est, celebrat, hîc planè non invenitur. Qvod ex veterum illo ritu promanat, qvorum mos fuit in colligendis herbis hymnum in laudem illarum, vel numinis, cui sacrae erant, recitare. Ἐνθουσιῶντες μαινομένοι καὶ παιανίζοντις herbas colligebant: Qvod de Druidibus viscum qvercinum colligentibus etiam memoratur. De illis Andreas &Pamphilus antiqvissimi Medici, Gaulmino notante, librum scripserunt. Γερὰς Θεῶν βοτανὰς Galenus vocat. Gaulminus tales aliqvos hymnos se editurum promisit. Sed neque illi editi, neque hic in libro illo Hermetitributo comparent. Multa qvoque Barthius loco citato illo contineri narrat, qvae in edito non inveni. Hujus generis qvoque illa Democriti χειρόκμητα, vel qvicunque alius titulus fuit, censenda sunt, de qvibus prolixè Salmasius in Solinum &Borrichius. Est inter recentiores Petri Arlensis de Scudalupis opus de sympathiâ septem metallorum, septem lapidum &septem planetarum, Madriti primùm, hinc Romae in folio sub initium hujus seculi editum: qvo singularia continentur secreta, à filio per incogitantiam publicata; Qvi postea exemplaria omnia coëmisse dicitur, ut nullum jam ampliùs compareat. Est qvidem in Galliâ illud recusum minori formâ, sed totum mutilum, nulliusque pretii. Exiit tamen Parisiis P. Constantii Albinii Villanovensis Magia Astrologica, sive clavis Sympathiae septem Metallorum &septem selectorum lapidum ad ilanetas pro majore illius elucidatione editum Anno 1611. inp. Sed sine arca ipsâ clavis illa nulli usui est. Qui legerunt, affirmarunt mihi, tot tantaqve libro illo contineri, ut omni auro sit praestantior. Inter caetera unum succurrit, qvod ille in eo legerat, de vitro è cineribus cadaverum strangulatorum certiqve mineralis conflando, cui lotium aegri immissum affectas corporis partes in ipsâ urina ostendat. Aliud ex eo libro adduxit Joh. Petr. Faber in suo Palladio Chimico cap. 5. de certo pulvere tormentario. Ejus haec verba sunt.