Latin
BUS, PRAECIPUE CHEMICIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 99
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsit &libros septem de rerum causis &successibus, &de secretiore quâdam methodo, quâ eo rsiones omnium regnorum, universi orbis, &futurorum series erui possint; item Epistolam, quâ omnes abdita artes &scientiae perstringuntur, &perfectis sima ratio prophetandi, &miracula operandi traditur. In occultis naturae operibus, quae in Magnetismis, Sympathiis &Antipathiis consistunt, arcani sunt quorundam libri. Ex antiquioribus est liber ille Hermeti adscriptus, cujus meminit Barthius Adversar. lib. 11. cap. 17. Hunc Gerhardus Medicus, quem Johannes Trithemius Gerardum Fulginatem, Raphael Volaterranus Gerardum Suclonetam, Gesnerus &Simlerus Gerardum Cremonensem vocat, ante quadringentos propemodum annos è Graeco in Linguam Latinam convertit, cui titulus: Liber physicalium virtutum compassionum &certationum collectus ex libris duobus, experientiâ videlicet Kyranidarum, Kyranni Regis Persarum, &ex libro Harvocrationis Alexandrini ad propriam filiam. Addit, pleraque ejus libri, qui Kyranni illius fuerat, esse Hermetis Trismegisti, &Syriacis characteribus sculptum fuisse in columnâ ferreâ. Graecus librititulus à Gaulmino notis ad Theodorum Prodromum. c. 15. produicitur: Βίβλος Κοίράνις φύτικων συμκαθείῶν καὶ υσ ταθειῶν λαοῖς· σύνταγμα Κοιράνου βασιλέως Περσων. Liber Latinus MStus extat in Bibliothecâ Paulinâ Academiae Lipsiensis, quem, referente Fellero in praefat. Catalogi MStorum Lipsiensium, illustrissima Dn. Eleonora Hassiae Landgravia Henric Ellenbergero, Med. D. Anno 1609. dono dederat, quemque Rivinus ab Ellenbergeri filio acceptum Paulinae intulit, &Lipsiae An. 1637. excudi fecit. Hanc ego non vidi editionem sed aliam, quae Francofurti Anno 1681. in 12,. &,ut titulus habet, iterata vice è membranis Latinis edita est. Nulla illic prioris editionis mentio, quae vel ignoratur, vel dissimulatur. Qvod ad Graecum codicem attinet, fortè idem ille est, qvem in Vaticana πεὶ φυσικῶν δυνάμεων extare è Pamelio Barthius ait. In eo tamen &Gerhardus Cremonensis &Barthius ipse falluntur: ille, qvod A. C. 1158. Constantinopoli ex Arabicâ &Persica linguain Graecam conversam ait: hic, qvod à Graeculo qvodam Monacho compilatore congestam existimat, qvi, ut fidem aliqvam libro conciliaret, nomina Arabum Aegyptiorum Persarumque accersiverit, Regemqve Kyrannum opusculo autorem dederit. Verum longè antiqviorem esse librum Graecum ex eo patet, qvod Olympiodorus, scriptor Chimicus, cujus aetatem ultra Constantini M. tempora producit in Vindic. Hermet. Borrichius, in commentario suo, super Zosimiscripta chimica Hermetem ἐν τῇ Κυραν δι βίβλω, ac Zosimus ipso Olympiodoro antiqvior l. 9. de Chymiâ ad Theosebiam Hermetem in Physicis, qvi idem liber est, alleget. Titulus libri qvid sibi velit nonsatis vel Graecus, vel Latinus interpres cepit. Nullus enim vel Kyranides vel Kyrannus Rex fuit, à qvo liber ille scriptus. Verùm, qvod Reinesius in variis lectionibus suis alicubi satis demonstrat, κοίρανις vox, qvam ex Arabico, vel Persico, retinuitinterpres G aecus, nihil aliud significat, qvam collectionem, συ λλογὴν, οὺνταγαω. Qvoniam enim Persae &Arabes ex suorum aliorumque Philosophorum magiâ haec collegerunt, runt, Curanon vocarunt: qvemadmodum &Alcoranus, qvi recentioribus Graecis κοιράνιον dicitur, nihil aliud significat, qvàm collectionem praeceptionum divinarum.