Latin
114.1 to 114.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 114.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum um haec scriberemus de Philosophiae mysteriis, celebrabamus ejus diei in Ecclesiâ anniversaria sacra, quo supremus omnis sapientiae dispensator, optimus maximus artium Magister Spiritus S, ut semper per totum terrarum orbem opes suas disseminavit, ita tunc visibili specie universas in Apostolos effudit. Unde in sacram hanc meditationem abrepti sumus: ut nulla est, quae non ex hoc fonte inexhausto promanat scientia, ita nullam esse ex toto disciplinarum orbe, quae non divinum illum characterem circumferat. Quare τὸ θεῖον, quod in disciplinis est, ἀκρόαμα hoc loco non indignum, hic proponemus. Nemo paulum sagacior est, cui illud non suboleat; qui non suspicione saltem &conjectura aliquâ attingat. Scilicet, ut Vulpes in fabulis, scientias tractamus. Illa pultem vitro inclusam cum ligurire non posset, superficiem tamen lambit. Pellucetillud, quod in scientiis divinum est: sed quoniam in superficie semper haeremus; quoniam inani illo ac vitreo opinionum splendore nos oblectamus, nunquam pectus saturamus, nunquam ad fundum rerum penetrare possumus. Nimis imersi lumus nobis ipsis, &turbae opinionum variarum. Quod si animum paululùm in se revocaremus, Deoque permitteremus, &simplicissimos naturae intueremur progressus, expeditior esset ad veritatem via, &divinae menti nostram arctius jungeremus. In ipso illo τῆν ἐπιστήμης τρόπῳ, in rerum apprehensione, quae non divinasaepe animadvertimus vestigia! Sunt qui fulmineâ ingenii vi omnia perrumpant, quorum animus in specula positus uno quasi intuitu omnia simul comprehendit: Quasi non sensuum ministerio, non Syllogismorum apparatu ad intelligendas res indigerent, sed geniorum instar omnia pervaderent quasi &absorberent. Ita quae tardiùs assequuntur alii, longisque praeceptionibus circumducti, illi quasi volatu uno transmittunt, omniaque praecipere ipsi videntur. Vidimus ad certas disciplinas quosdam quasi divinitus incitatos, ea in his confecisse spatia, ut in prodigium illa res traheretur. Fuere ad varias artes liberales, mechanicas, statuariam, graphicam, poësin, mathesin, chirurgiam, quasi à natura facti: ut nullis usi doctoriribus, ipsi aliàs simplices, plebeji, rustici, non rarò etiam oculorum ac linguae usu destituti, ipsos in illis rebus artifices superarent. Quin &vaticinandi quibusdam instinctum adeò efficacem fuisse accepimus, ut mera oracula fundere viderentur: Quae omnia potestatem humanâ majorem &τὸ θεῖον in ipsa etiam discendi methodo declarant.