Latin
114.5 to 114.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 114.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Testatur quidem alicubi Cornelius Agrippa: esse artem quandam sed paucissimis cognitam, ita informandi exornandi &illustrandi fidelem &purum hominis animum, ut ex ignorantiae tenebris repentè ad sapientiae &doctrinarum lumen evehatur: è contrario vero aliam facultatem immundos atque incredulos, reconditis quibusdam arcanis, eodem sapientia &doctrinarum dono rursus exuendi, &pristina suae ignorantiae restituendi. Quam si ille alios artem docere potuisset, magnus ille nobis Apollo fuisset. Nos eam rectiùs ab ipso illo artium omnium Parente Pansopho, Sancto Spiritu, qui super Apostolorum capita se effudit, veri illo Duce, ὑκυμαθεῖς &θιοδίδακτοι, δακτοι, didicerimus. Cui non deprehenduntur certae in artibus inventis periodi &revolutiones? Nostra secula divinum Typographiae beneficium habuerunt, quod ab omni aevo fatali quodam sigillo absconditum fuit. Illa pulveris pyrii ars quoque nunc in lucem prodiit, quasi orbis extremo incendio praeiuderet. Veniamus ad ipsas artes &scientias, &quid in illis θεῖον videri possit rimemur. Consideamus primùm in puerorum subselliis, atque inter ipsos ἀναλφαβήrουc nos teneamus, ibique literas syllabasque aucupemur. Magnum in his miraculum est. Quot habemus artes, disciplinas, volumina, ex paucis his elementis.