Latin
116.1 to 116.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 116.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ad siderum influxus refert; absurda tamen illa &σράδοξα sunt, cum impurus ille &κακόζηλος Spiritus in illis hominibus agat, qvod in Apostolis Spiritus sanctus, qvi omnibus linguis τὰ μεγαλεῖαι In illis aliqvid δαιμόνιον, ut in his θοῖον fuit. τοῦ θεου depraedicabant. EGrammaticorum Ludo ad Oratores transeamus. Quis non in illis aliqvid divini agnoscat? Neqve enim artem hanc è Sophistarum palaestris natam existimemus. Majus qvid in illâ elucet, erectum, gloriosum, qvod ipsos animos expugnet, praeclarumqve rebus divinis suppeditet instrumentum. Non sunt è Magistris hominibus aestimandae artes: divinae illae sunt, aeternae, atqve ex eodem fonte derivatae, unde olim in Apostolorum animos effundebantur: etsi hae omnibus numeris absolutae. Praecepta quae à Magistris successu seculorum congesta sunt, veritati &naturae conformia, hos natales loqvuntur. Qvare ad divinos usus adhibeamus, qvae divina sunt, &qvae è veritatis qvasi utero obstetricias manus admoventes Magistri in lucem protulere. Verum illud eloqventiae ὕψος in spiritu &impetu est. Agnovit hoc è gentilibus philosophis Seneca, qvi in libro de tranqvillitate cap. uit. Non potest grande aliqvid &supra caeteros loqvi, nisi mota. mens. Cum rulgaria &solita contempsit, instinctuqve sacro surrexit excelsior tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime qvicquam &in arduo positum contingere, qvam diuapud se est. Desciscat oportet à solito, &efferatur, &mordeat frenos &rectorem rapiat suum, eoque ferat, qvo per se timuisset escendere. Hoc est illud in Oratione, qvod Aristides vocat τὸ πῦρ: λόγων ἀὐτὴ πηγη μία, τὸ ὡς ἀληθῶς ἰερὸν καὶ θεῖον πῦρ, τὸ ἐκ Διός ἐστιν. Hippocrates, cui Deus ipse τὸ θερμὸν ἀθάνατοι, illud qvod in homine ἡ γεμονινὸν est, vocat τὸ θορμότατον καὶ ἰσχυρότατον πῦρ. Cicero sic latinè exprimit. Nulla me ingenii, sed magna vis animi inflammat, ut me isse non teneam Istud in Joanne θεραόν, istud Θεῖον πῦρ antiqvi Theologi observarunt: qvibus ille qὸς βρεντῆς, βροντόφωνος &βροντόπαις, ob incomparabilem &sublimem eloqventiam, dictus fuit. Ex hoc impetu visi sunt Oratores, citra ullam meditationem, ad dicendum prosilire, in extremis periculis, in Reipubli ae necessitatibs. Vidimus Oratores sacros, divino qvasi spiritu ductos, extemporali eloqventiâ plus praestitisse, qvàm elaboratis orationibus alios. Talem nobis Franciscanum illum Erasmus lib. 14. Epist. 15. depingit, cujus memorabile exemplum ab omnibus legi meretur.