Latin
NUM EST. EXCURSUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 115
Unproofread scanNot analysed yet
nata omnia videmus. Est praeterea philosophiaquaedam Alphabetaria, quae non pueros, sed magnos profectò doctores exerceat. Notas literarum singulis gentibus familiares videamus, scribendi rationem modumque perpendamus; &primas illis animi, indolis, ideas impressas deprehendemus. Ac optandum sanè esset, omnium populorum nobis characteres fuisse servatos: ita vel ex eorum collatione mutuâ multa abstrusa investigaremus. Quemadmodum ex punctis, lineis, circulis omnis producitur quantitas, atqve ipsa corporum habitudo in iis fundatur: ita ex his characteribus, eorum simplicitate, positu, ductu, animi quaedam indoles, è convenientia quaedam quasi migrationes elucent. Prima mentis porta verbum &scriptura est, quâ se in aurium oculorumque sensus ingerit. In ipsis literis divinum quid latere vel ex eo agnoscimus, quod accessione literae He Abramo divina virtus inspirata videbatur. Quanta sunt in nomine Tetragrammato mysteria! quae integris libris non evolvunt Cabalistae. Multa de sacris nominibus Judaei nobis narrant, quibus mirificam illi potentiam tribuunt. Ipse Dei Filius, aeternus ille λόγος, verbi nomine vocatur, de quo Reuchlinus mira è Cabalisticis libris nos docet. Quanta cabalae illius literariae mysteriasint, ii norunt, qui sacris illis sunt initiati: Quibus magna volumina quidam impleverunt. Longa est Jamblichi in libro de mysteriis Aegyptiorum sect. 7. c. 4. &5. de divinis nominibus, eorum significationibus, disputatio. Mentionem facit Jacobus Sponius in accuratissimo suo Itinemrio lib. 2. pag. 53. cujusdam Aegyptii Check-Bouni, qui de virtute Verbi divini &humani mirabilem librum scripserit, in quo per varias linearum vocumque figuras, perque literarum με ἀθεσιν multa curiosa deducat. Sunt quiè nominibus &literarum numeris ita vaticinantur, ut rarò fallant. Notarunt nonnulli infaustorum nominum impositione fortunam hominum labefactari, eorum imutatione qvoque imutari. Qvidam è tetricis nominibus, qvos reos criminis suspicatisunt, tales qvaestione instituta deprehenderunt. Ne qvid deiis dicamus, qui verbis morbos curant, Salutatores dicti. Qvae omnia cum ad superstitionem spectare videantur, procul ab his sacris abesse jubemus. Mirabilis est ille linguarum diversarum concentus, per qvas sparsa primae linguae vestigia, ut θοῖον aliqvid, non vanâ hariolatione venari possumus. Vidimus spiritu aliqvo agitatos ignotas sibi linguas loqvi: qvod qvanqvam Huartus ad singulare temperamentum; alii ad morbum melancholicum; Pomponatius, ne qvid potentiae ultra naturam debere videatur, more suo, inlibro de Incantat.