Latin
121.1 to 121.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 121.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Est in ipsis remediis θεῖον aliqvid, qvibus, utut efficacissimis, saepe manum injiciunt fata. Qvaedam ab imperitâ &plebeia manu exhibita ultra fidem operantur. Vilia saepe &contempta gravissimos &letales morbos avertunt. Est ubi coeli siderumque influxus vires medicamenti auget, suspendit, tollit. In medico qvoque ipso τὸ θεῖον singularis qvaedam felicitas adjuncta testatur. Est in mediocriter doctis illa in indagandis morbis remediisque applicandis ἐυστοχία, qvae doctissimos interdum destituit. Sunt qvi medicâ vi pollent in morbis per tactum curandis. Qvod cum Regibus Galliae &Angliae hereditarium credatur munus, fuit tamen in Angliâ Valentinus Greatreak, qvi idem felici successu fecit, ut sunt de eâ re multorum fide dignorum hominum perscripta testimonia. Ne qvid de Viris dicamus, qvi precibus â Deo salutem aegrotorum impetrarunt. Procedimus ad moralem &Civilem doctrinam: Qvae qvanqvam in negotiis, ab arbitrio hominum pendentibus, consistere videntur, inque eorum principiis nunc adeò fluctuant nonnulli, ut pleraque ευρίπιστα illis sint, qvae sancta omnibus esse debebant: sunt tamen in illis aeterna, divina, inconcussa, ad qvae hominum actiones ordinandae sunt, vel si illae evagantur, in ordinem rediguntur, aut eò diriguntur, potentiore manu, qvo divina tendit providentia. Qvoniam verò non nisi agendo virtutes nobis paramus, in ipsa illa actione τὸ θεῖον se maximè ostendit. Virtus quae Heroica dicitur, divino impulso excitatur; ac fato saepe fieri solet, ut ad res magnas gerendas, ad regna firmanda, ad imperia amplificanda, hostes subigendos, divinitus animentur homines, incredibilia viribusque humanis majora tentantes. Hinc illae apud Historicos, cum memorabilia facta describunt, voces: Dequodam assidul intitantet quodam quasi instinctu Deorum contitatus fecit: Gσκ ἄνευ διῦ, non sine Deo. Ipsas in nobis inclinationes qvas sentimus, bono aliqvo genio nobis incussas credere possumus: Qvare nec obniti illis debemus, sed illorum ductum seqvi. Eleganter in hanc rem Plutarchus in vitâ Coriolani. Homerus in arduis inusitatisque rebus, &ad quas impetu quodam animi ac furore quasi divino opus est, Deum proponit: non qui consilium nostrum tollat, sed moveat, neque impetus animo indat, sedvisa &imaginationes objiciat, quae impetuum duces sint: atque ita sanè non involuntariam efficit actionem, sed voluntati initium praebet, eamque spe &confidentiâ confirmat: Autenim omnino excludendus est ab omni principio causaque actionum nostrarum Deus: aut quisnam tandem alius sit modus, quo hominum ille actiones adjuvet?