Latin
NUM EST. EXCURSUS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 121.5
Unproofread scanNot analysed yet
non enim corpora nostra effingit, manusque ad id, quod facto opus est, aut pedes applicat: sed eam animi partem, quae ad agendum est deligendumque nata, princiviis quibusdam &visis, cogitationibusque objectis excitat, aut contra avertit &inhibet. Has in Socrate occultas propensiones, qvas ille in rerum agendarum consilium adhibuit, genium illum, de qvo multa Plato aliique nobis narrant, fuisse Cartesius part. 1. ep. 15. existimat. Quae non malè dicerentur, nisi ipsa apud Platonem Socratis verba, qvibus vocem emisisse Daemonium significat, aliud testentur. Qvod &Strozzius Cigogna, vel potius Thomas Garzonius is enim verus autor est) in Magiae Theatro part. 1. l. 2. c. 2.