Latin
DE COLLEGIIS SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 125
Unproofread scanNot analysed yet
4. testatur: Orpheus in Aegyptum profectus multa ibi didicit, ita ut tam initiationibus &Theologia, qvam Poësi &Melodiu aesset Graecorum praestantissimus. Idem lib. 1. refert, qvod ex Aegypto asportarit plerosqve mysteriorum ritus, &Orgia Bacchi, &Mythologiam de inferis. Et, ut ex ipso Diodoro discimus, Initia Osiridis eadem sunt, qvae Bacchi; &Isidis simillima sunt istis Cereris, nominibus tantum differentibus. Circa Orphei operationes magicas, qvae de illo circumferuntur, in ferarum &arborum tractu per cantum, mihi incidit, qvod apud Balbin. in Miscellaneis Historicis regni Bohemiae l. 13. c 12. §. 3. legi; Jacobum Typotium, dum in Finlandiâ versaretur, comperisse: incantationibus Lapponum feras cicurari, terram &arbusta moveri, rerum naturam universam percelli. Qvae qvidem de Lapponibus in hujus gentis historia legere me non memini: etsi non negem, multas esse apud hanc gentem etiam Magiae Orientalis reliqvias. De Orphei antiqvissima Philosophiâ &Theologiâ johannes Franciscus Grandis Vir eruditissimus integrum tractatum conscripsit, qvo accuratissimè veterum illam doctrinam complexum se esse dicit: Franciscum Patricium &Augustinum Steuchum primoribus tantum labris degustasse ait, in Praefatione Dissertationum suarum Philologicarum. Sed librum illum non editum fuisse suspicor: Hactenus enim videre non licuit. Verùm &ante Orphei adventum in Graeciam fuere coloniae Aegyptiorum in Graecos deductae. Venit Athenas Erechtheus, Aegyptius, qvem regem fecerunt Athenienses ob frugum copiam famis tempore illatam. Atqve ab illo Eleusinia sacra instituta, in honorem Cereris, ut illa apud Aegyptios in honorem Isidis, qvae non differre ritibus ait Diodorus Siculus lib. 1. c. 29. Nam, referente Pausania in Arcad. cum Eumolpus Thrax Eleusiniis auxilia attulit contra Erichtheum, pax tandem inita, ut Eumolpus sacra faceret Cereri &Proserpinae. Hinc Eumolpidae postea sacrorum praesides fuere. Sed Androtion Scholiastes in Sophocl. Oedip. scripsit, Eumolpum tertium primùm mysteria obivisse &fuisse antistitem: cui tamen contrarium tradit Homerus &marmor antiqvum à Marshamo in Can Chron. Egypt. p. 252. &p. 6. productum. Hoc illud Eumolpidarum celeberrimum Collegium, de cujus Mysteriis Clem. Alexandr. Strom. l. 5. Naturae arcana hîc doceri testatur Seneca, Nat. qvaestion. lib. 7. c. 31. Eleusis servat, qvod ostendat revisentibus. Rerum Natura sacra sua non simultradat. &Epist. 90. Haec ejus initiamenta sunt, per quae, non municipale sacrum, sed ingens omnium Deorum templum Mundus iste, reseratur: cujus vera simulacraverasque facies cernendas mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est. Multa per autores sparsa de hujus collegii sacris in unum collegit Marshamus, libro laudato, pas 359. &multis seqventibus. Unde facilè apparet intelligentibus, qvaenam hic naturae mysteria recondantur. Leges hujus collegii complexus est loc. cit. Michael Meierus. 1. ut singulis annis certo die conventus fieret initiatorum. L. Ut Eumolpidae semper ibi sacerdotes haberentur &sacrorum praesides. 3. Ut castissimae vitae, vitiis immaculatae reciperentur in societatem illam, tam feminae qvam viri. Hinc nec Imperatores postea initiari volentes admissi sunt, si vitiis essent contaminati. 4. ut perpetuo silentio arcana ibi celebrata involverentur, juramentis praestitis.