Latin
DE COLLEGIIS SECRETIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 126
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc nihil in orbe secretius, qvam Eleusinia sacra, habitum fuit. 5. ut die conventus sacro qvatuor figurae pro cęremoniis portarentur, nempe; Dei creatoris ab Antistite Hierophante; Solis à facifero; Lunae à ministro ad aram, &Mercurii à praecone sacrorum. Habuit autem Antistes Eumolpida auream clavem linguae adaptatam, silentii notam. E qvatuor figuris &ex cantilena illa allegorica, de Dracone Tauri parente, &Tauro Draconis parente, aliisque, qvae hic prolixè adducit Mejerus, facilè de arcanis ipsis institui conjectura intelligentibus potest. Nominatur inter sacra illa collegia à Meiero qvoqve Samothracum Collegium, qvi Cabirorum Deorum mysteriis celeberrimi fuerunt, de qvibus Diodorus Sic. lib. 5, qvi ipsum Cadmum Samothraciam appulisse refert, &perceptis mysteriis uxorem duxisse Harmoniam, Jalionis sororem. Initiati ex illis credebantur Deos habere in periculis praesentissimos, &ipsos fieri sanctiores &justiores. Ideo Heroes veteres &Semidei illustrissimi ritibus istis imbuti sunt, jason, Castor &Pollux, Hercules, Orpheus. Tarqvinus Demarathi Corinthii filius Samothraciis religionibus mysticè imbutus est, teste Macrobio Saturnal. I. 3. c. 4. Cabiros, ut Meierus hoc explicat, abstrusum sonat, &Sathrax seu Samothrax Deum incognitum apud Hebraeos. Deorum nomina, qvos initiatis nominare nefas erat, haec fuere, Axioerus, Axiocersa, Axiocersus. Axioerus autem Ceres, Axiocersa Proserpina, Axiocersus Pluto dicebatur; qvibus qvartus addebatur, Casmilus, qvi Mercurius erat: Qvae omnia, qvomodo ad sacrum opus applicari debeant, ostendit Meierus. Collegium Magorum in Persia per omnem antiqvitatem celebratissimum est. Ab illis Magiae nomen omnis occulta sapientia adepta est: Ad qvam cognoscendam Pythagoras, Empedocles, Plato &alii navigarunt; qvam reversi, ut Plin. lib. 30. ait, in arcanis habuere. Ejus autor Zoroaster habetur, de qvo jam antea ejusque scriptis aliqva dicta sunt. De Zoroastri nomine eleganter Menagius in Laertii prooemium commentatur. Significat Astrorum contemplatorem. Ester enim Persis significat astrum; Schur Hebraeis est contemplari: unde Zoroaster componitur. Illud verò Persarum Ester nihil aliud est, qvam Germanorum, Belgarum, Anglorum, Stern, Sterr, Starr. Diogenes ἀστροθότην astrorum sacrificulum interpretatus est; Bochartus Geograph. sacr. lib. 4. c. 1. ingeniosè ἀστροθοάτην legendum esse suspicatur. Illa doctrina postea semper apud Persas viguit, potissimumqve Assyrios, qvi Chaldaei dicuntur, qvorum Gabyloniae per multa secula collegium fuit, cum quibus Apollonius quoqve Thyanaeus conversatus fuit, Fuit &apud Indos Brachmanum Collegium toto orbe decantatissimum. De Brachmanibus, vel Braminibus, qvos ab Abrahamo deducit Postellus, suprà plura diximus. Eos occultae doctrinae custodes fuisse, omnia, qvae de illis dicuntur, declarant. In his, qvanqvam multa fabulosa habentur, non sunt tamen omnia illa mendaciis accensenda.