Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 140
Unproofread scanNot analysed yet
Aristonicus teste Strabone lib. 1. Scripsit &Callimachus Μουσεῖον, teste Suida. Erat inter honoris titulos, Alexandrinos dici, qvi aliâ gente erant oriundi. Qvi enim Alexandriae literas docuerant, vel jus civitatis erant adepti, Alexandrini dicebantur. Vide plura ejus appellationis exempla apud Jonssium, Histor Phil. I. 1. cap. 2. Multa hic de Byzantino, Antiocheno, Berytensi &c. Collegiis dici possent, qvae consulto omittimus. Vetustissima Canonicorum collegia, nihil nisi scholae fuerunt, &in hunc finem institutae, ut arguunt, qvae hodieque mutato &profanato eorum usu supersunt, officiorum nomina. Successerunt, mutato per Carolum Magnum publico statu, omnique re sacrâ &literariâ restaurata, Academiae, de qvarum origine, juribus, multa dici possent. Sed occupavit illud argumentum Conringius in praeclaro de Antiqvitatibus Academicis libro. Moliebatur etiam Leo Allatius opus de totius orbis Academiis, sed illud vel affectum tantum, vel ἀνέκδδτον est. Scripsit &Joh. Bapt. Alberti tractatum Italicâ linguâ: Discorso dell origine delle Academie publiche &private, teste Ghilino. in Theatr. Hominum literator. volum. 2. pag. 137. qvem tamen non vidi. In his etsi unversa doctrina &rerum humanarum divinarumque scientia proponitur, nam in illum finem sunt institutae, ac Universitatum nomen sunt adeptae; parum tamen hactenus in rerum naturalium studiis ac mathematicis effectum est: Cujus rei causam Franciscus Baco Verulamius indagat in Cogitatis &Visis suis de inventione naturae, sive Inventione rerum &operum: Cogitavis &illud, inqvit, in moribus &institutis Academiarum, Collegiorum &similium Conventuum, quae ad doctorum hominum sedes &operas mutuas destinata sunt, omnia progressui scientiarum in ulterius adversa inveniri. Frequentiam enim multò maximam professoriam primò, ac subinde meritoriam esse. Lectiones autem &exercitia ita dicposita, ut aliud à consuetis non facilè cuiquam in mentem veniat cogitare. Sin autem alicui inquisitionis &judicii libertate uti contigerit, is se in magnâ sollicitudine versari, statim sentiet. Sin &hoc toleraverit, tamen in capessendâ fortuna industriam hanc &magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam Autorum scripta veluti relegata esset à quibus, si quis dissentiat, aut controversiam moveat, continuò ut homo turbidus &rerum novarum cupidus corripitur: cum tamen, (si quis verus aestimator sit) magnum discrimen inter rerum civilium ac artium administrationem reperiatur. In artibus autem &scientiis, tanquam in metallifodinis omnia novis operibus &ulterioribus progressibus strepere debent. Eadem est qverela Ehrenfriedi Waltheri von Tschirnhaus in eleganti libro, cui titulus: Medicina mentis &corporis, lib. 1. part. 3. qvi in causas inqvirens, qvare in indagandâ veritate adeò exigui sint progressus, praecipuè in Academiis, eandem adducit, qvod plerique homines non sui animi inclinationes &ductus seqvantur, praecipuè illi, qvi in Collegiis vivunt.