Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 141
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim ille: Qui suas inclinationes secuti sunt, vel ex instituto, vel fortunâ sic disponente, magni certè viri sunt habiti, mundoque exhibuere singularia. Haec, qui magnorum virorum vitas perlegerit, optimè firmata inveniet: cum contrà tot Academiae, tot annorum absumpto tempore, &tot collegia virorum studiis quam enixissimè incumbentium, paucissima tantum nobis, aliorum plerumque inventa, alio ordine, aut commentariis illustrata, ad discentium usum disposita tradiderint; nihil autem, quod cum inventis illustrissimorum virorum comparetur, ne dicam aquipolleat, multò minus palmam praeripiat. Certe huius rei ratio non est alia, quam quod plerique proprias inclinationes ob necessariam vitae sustentationem vix potuerunt sequi, utut optarint maximè, vel, quod unà cum studiis certo adstricti fuerunt vitae generi, ad quod unicè propter temporis penuriam coacti fuerunt attendere; aut quod ad studia attinet, ea tantum tractare coacti sunt, quae ipsorum genio directè adversabanQuod adeò verum est, ut ex alterâ parte viderim homines admodum rudes, tur. quisemper propriam animi inclinationem ab ineunte aetate secuti sunt, eò perfectionis evasisse, ut, quod oculis inspicerent, id manibus feliciter efficere scirent; licet fuerint destituti speciali magistri manuductione, non sine omnium haec non attendentium miratione. Hos defectus ut evitarent, in Collegia liberiora viri docti coivere, opes &subsidia suppeditantibus viris Principibus &Magnatibus, praecipuè in Italiâ. Magnus illic pro omni genere studiorum, Collegiorum &Academiarum, qvas vocant, numerus, inque praecipuis Italiae urbibus, qvae, ut certo fine fuere institutae, ita variis titulis nominibusque insignitae fuerunt. Sunt verò ex his qvaedam celebriores, qvaedam Autoribus iuis superfuerunt; qvaedam cum ipsis, &ante ipsos, exstinctae. Nos Academiarum Academicorumque nomina hîc, qvoad notitia eorum haberi potest, congeremus, qvam partim Gregorio Leti, in Italia regnantis part. 3. lib. 1. partim Joanni Ferro in Theatro Emblematum, Italicâ linguâ scripto, debemus. Si Conringium in Antiquitat. Academ. suppiemento 1. audimus, primò omnium in Italia Romae videtur Academiae vox reducta in usum Paulo II. Pontifice, ita tamen, ut non significaret scholam ipsam, sed collegium illo tempore Romae commorantium, &priscae doctrinae collapsae restitutionem aliqvam instituentium; probatque hoc loco ex Bartholomaeo Platina in vitâ hujus Pontificis adducto, ubi memoratur, Paulum haereticos eos pronunciasse, qvi nomen Academiae, vel serio veljoco, deinceps commemorarent. Sed post illa tempora &freqventius &gratius talium Academiarum nomen fuit: de qvibus nunc agemus. Romae (ut ab illa incipiamus) celebres Academiae fuerunt, I. Humoristarum, qvorum Symbolum est, decidens è nubibus pluvia, cum hoc lemmate: Redit agmine dulci. Autor hujus Academiae Paulus Mancinus fuit, ex stirpe Romana veteri ac nobili prosapia creatus. Originem nominis in Historia Academiae Francicae sub initium ejus Dn. de Pelisson recenset, &Gallisius in Conversations de ? Accademie de Bourdelot, Discursu illo, qvi appendicis loco additur. De Mancino Erythraeus Pinacoth. I. num. 13.