Latin
DE ALIIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 142
Unproofread scanNot analysed yet
Humoristarum Academiam instituis praestantissimis hominum ingeniis refertam, cujus nominis fama brevi totam Italiam pervasit, atqve Alpes conscendens &maria transmittens, apud omnes eas nationes, permanavit, ubi aliqvis bonis literis honos habetur, adeò ut hodie apud doctos viros nihil ferè sit Academiâ illâ celebrius. Ad hanc Academiam instituendam impulit Mancinum Gaspar Salvianus, homo ad amicitias &samiliaritates eruditorum factus. Hujus characterem graphicè depinxit Erythraeus Pinacoth. I. num. 14. Huic ab ineunte aetatenihil fuit antiqvius, qvam universos notitiâ comprehendere, singulorum genus, patriam, opes, divitias, virtutes ac vitia, nosse, qvam plurimos usu amicitiâqve sibi conjungere, qvos ita junctos haberet, opera, consilio, labore juvare, cum eis communicare, qvod habebat; adeo ut, cum pro nonnullis eorum intercessisset, penè ad egestatem redactus sit; sed maximè eorum familiaritates appetebat, qvi ingenii, eruditionis, doctrinae, aut artificii cujuspiam fama praestarent; hos colere, diligere, tueri obseqvio, horum studia, utilitates &commoda suis anteponere. Neqve alterius cujuspiam opera usus est Paulus Mancinus ad Academiam Humoristarum congregandam, nisi illius. Nam qvod erat apud omnes eruditos viros gratiâ &amore, non fuit illi magnopere elaborandum, qvo unumqvemqve illorum in illum coetum attraheret, &,qvoties conventus ille honestissimus cogendus erat, solus ille singulos adire, hortari, rogare ut venirent, qvaeque domi tanquam in umbra commentati essent, foràs educerent, &in eam clariorum hominum lucem conspectumqve proferrent; adeuntibus obviam ire, salutem impertiri, locum in subselliis tribuere. De hoc Paulo Mancino legi ampliùs potest Erythraeus. lib5. Epistola 6. Hujus Humoristarum Academiae Princeps suo tempore factus est Joh. Bapt. Marinus Poëta Italus celebratissimus. Vide Erythraeum, Pinacoth. I num. 16. Fuit &in eadem Academiâ Princeps Augustinus Mascardus, Urbani VIII. cubicularius, Poëta insignis, teste Erythr. Pinac. III. n. 36. Fuit 2. Romae celebris Lynceorum Academia, ut Erythraeus refert, ab Angelo Caesio, Federici filio, Duce Aqvae Spartae Romano instituta, cujus meritò plenior hic historia proponi debet, qvò illa caeteris omnibus Italiae Academiis majorem promerita famam est. Lynceorum sibi nomen à Symbolo Lyncis sumserunt, ut perspicacitatem in operibus naturae eo titulo innuerent. Hujus Caesii characterismum Erythraeus nobis depingit Pinacoth. III. num. 23. Mathematicas prae aliis disciplinas coluit, in eisque, qva erat ingenii sublimitate atqve acumine, progressus maximos fecit, ut videre licet ex libris, qvos edidit; &in Geometricis ac Mechanicis pleraqve à nemine excogitata invenit. Praestantissimum etiam ingenium contulit ad rerum philosophicarum scientiam, in qvibus summus evasit. Ex qvo excellenti studio omnia egregia illa opera emanarunt, quaecum summa singularis ejusdem ingenii admiratione leguntur.