Latin
161.4 to 161.5
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 161.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
quod nimis eruditi famam affectaret: nam obvios in viâ amicos sententiâ aliquâ, aut verbis ex Ciceronis epistolis desumptis, salvere jubebat: unde apud eos, qui eum non nossent, poe dagogi speciem non poterat effugere. De hoc affectationis vitio, qvod Gallis pedanterie dicitur, multa eruditè Autor artis cogitandi in Disc. primô: Recenset nonnullos hujus vitii in eruditis characterismos Bailletus in libro de Judiciis doctorum tom. I. part. 1. §. 2. De variis in paranda famâ artibus &praestigiis extat elegans Johann. Comirii Oratio Poëmatibus ejus annexa, quae hoc nostrum axioma mirificè illustrabit. VAxioma est: DEFECTUS TUOS ABSCONDE. Ut ostentare in tempore virtutes, ita defectus suos occultare, Viri prudentis est. Ut ille Politicus omnium optimus est, qvi imprudentiae suae errores tegere novit; ita ille vir Eruditus prae caeteris habebitur, qvi defectus suos callidiùs celare novit. Tres defectuum latebras, ut vocat, Verulamius constituit: quarum prima illi est Cautio, qvando iis rebus abstinemus, qvibus pares non sumus, cum audaces se omnibus rebus ingerant, ac prudentiorum risui se exponant.