Latin
DE CONVERSATIONE ERUDITA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 162
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda est Praeteaetus cum defectibus nostris benigna aliqua interpretatione viam sternimus, quasi aliunde provenientibus, aut aliò tendentibus. Tertia Confiuentia, cum illa contemnimus, qvae ipsi asseqvi non possumus: ut mercatores, qvi suas merces, licet ignobiliores, extollunt, aliorum pretium iminuunt. Singula haec, ab illo prudentissimè observata, etiam in re literaria atque conversatione erudita usum insignem habent, qvae satis per sesine ulteriori elucidatione intelligi possunt. Idem in arcanâm suâ studiorum methodo cap. 14. diligentissimè inculcavit Alexander Fichetus, qvi inter alia studiorum mysteria etiam hoc proponit: Defectus majori studio tacendi sunt. Etsi enim fasces prae modestiâ summittendi sunt, prodenda tamen non sunt apud alios, qua videntur nocitura: notitiam enim defectuum illico fama malum velocissimum centum spargit linguis; ac ut sunt ita comparati à naturâ mortales, ut aliorum sic malis &inopiâ gaudeant, ut curiositate gestiunt ea cognoscendi. magnâ famamcredulitate excipiunt, magnamque despicientiâ notatos prosequuntur &contemptu. Neque ergo memoria defectus, nec difficultas componendi, nec studendi molestia, nec capitis aut oculorum imbecillitas, nec ingenii tenuitas in medium est proserenda. Qui non habet facultatem Orationis extemporaneae, quam in Oratore exigit Quintilianus, ille conversatione crebrâ debet abstinere, aut domparatas afferre in medium materias, quod etiam illi praestant, qui pedanea in coetibus valent eloquentiâ: satius tamen est, ut pulpito &rostris contenti sint, ne decrescant, seque ipsis minores esse videantur. Caeterum nunquam in publicum prodeat disputaturus, peroraturus, aut aliud quidpiam praestiturus, nisi paratus eximiè, &ad concitandam admirationem instructissimus. Vel unica minus ornata minusque compta disputatio hominem capite minuit &samâ: omnium autem maximè elaborata sit oportet, quae prima est, quia ab ea successus &opinio vendet. Conseqvitur ergo ex his, qvoniam opinionem bonam imminuit defectuum imprudens revelatio, illam conversationi impedimento esse, ac proin sedulò viro docto evitandam. VI Axioma est: ARCANA STUDIORUM TUORUM TIBI SERVA. Etiam hoc ad prudentiam in conversatione literatorum necessarium maximè est. Majori admirationi sunt, qvorum modi &caussae ignorantur. In omnibus negotiis, commerciis, artibus, aliqva arcana sunt &recondita, qvae sibi servant, qvi ista tractant: propalatis enim illis evilescit illorum pretium, &simul vel lucrum, velhonos, vel qvodcunque illis commodum decedit. Qvare si tibi singulares in aliqvam scientiâ profectus sint, &occulta qvadam arte parati, qvam alii ignorent, eveniet, ut eâ manifestatâ levem rem aestiment, qui antea mirati sunt, cum se eâdemid efficere ratione posse credant. Huc pertinet illud Alexandri Ficheti praeceptum in arcan. studior. method. cap. 10.