Latin
171
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 171
Unproofread scanNot analysed yet
Laudabat hanc in Laurentio suo interrogandi solertiam Athenaeus lib. I. οὐκ ἀβασανίστως οὐδʼ ἐκ τοῦ πρατυχοντος τὰς ζητήσεις ποιούμενος, ἀλλʼ ὡς ἔνι μᾶλιστα κτ κριτικῆς τινος καὶ Σωκραιικῆς ἐπιστήμης, ὡς πάντας θαυμάζειν τῶν ζητήσεων τὴν τήρησιν. Neque viles neque abjectas sanè quaestiones obijciens, aut quaecunque accidissent, sed qvemadmodum maximè convenit cum critica quadam &Socraticâ scientiâ, ita, ut omnes quaestionum illarum seriem admirarentur. Cricca Socratica hîc ab Athenaeo appellatur, qvae in argutis interrogationibus consistebat. Qvare &Demetrius Phalereus genus orationis vocat ειδος Σωκρατικὸν, qvod esset per interrogationes conceptum. Hujus critices specimen in Glaucone Socrates dedit, de qvo suprà diximus. De hâc Critice multa se in libro de Criticâ dicturum promisit Casaub. Animad. in Athenaeum lib. 1. c. 2. p. 5. qvi tamen lucem non vidit. Qvicquid ergo ex his colloqviis nobis notatum fuerit, id ad usus nostros seponendum, qvod magnorum ausuum esse rudimentum potest Nata illinc sunt Scaligerana, Perroniana, Thuanaea, Colomesii illa opus ula literaria, Ultrajecti apua Petr. Elzevirium An. 1669 edita; qvibus adjicitur libellus Gallico sermone, cui titulus: Recueil de particularites, in qvibus multa de eruditis familiariter à Vossio aliisque suppeditata, laudato semper autore, vir ille effutivit, qvae insignis sanè temeritas fuit. Multa tamen in his sunt mendacia, qvale illud de Casparo Barthio horrendum, qvi concubinam suam Rheno suffocaverit, qvod ejus cum Scriverio amores deprehenderit, &plurima alia Cum absentibus conversamur per epistolas. Illa homines conversatio sola ingenii similitudine conjungit, cum se nunqvam viderint, qvo affectus saepe plus qvam praesentium conversatione incendi solet. Tegit epistola &celatomnes illos defectus, qvi fortè in moribus aut formâ colloqventis apparent; solus hic animus loqvitur, seque nudum exhibet. Fuit Scaligero &Casaubono Heroibus literariis freqventissimum literarum commercium, neque tamen unqvam sed viderunt. Narrat Patinus Epist. 136. Casaubonum saepius iter Batayum meditatum, jamque ducentos aureos huic itineri destinasse; verùm semper impedimenta qvaedam objecta fuisse. Scaliger illum saepè exspectavit, atque haec ad illum scrivit: Tui erit arbitrii in mediâ hyeme venire, quam luculento foco expugnabimus, qvi nunquam deficiet in cubiculo, quod tibi adornabo: quod tamen nullum praeter te ornameneum habebit. Diligentissimus in hoc commercio literarum fuit Pinellus, cujus insigne studium, qvod exemplo omnibus esse possit, ipsis illius autoris verbis, qvi vitam ejus scripsit, apponam: Instruxerat ille praeclarum hanc discendi cupiditatem ope multorum, qvi eâdem voluptate afficerentur. Hos non in Italiae Europaeque urbibus modò, sed &in oppidis vicisque selegerat, quorum industriâ continenter uteretur, ad quos epistolas schedulasve oportunè missitaret. Illud sanè in Pinello mirandum, quânam ratione ipsi per imbecillam valetudinem liceret tot rerum meminisse, tot negotiis sufficere. Et verò hanc ille sibi praeter caeteras methodum praescripserat, ut perlectis amicorum literis earum capita compendiaria via in codicem referret. Hunc sibi proponebat responsurus sepositis epistolis, in quarum mox tergo adnotabat nomen ejus, qui scripsisset, annum, diem, locum &negotiorum indiculum.