Latin
172
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 172
Unproofread scanNot analysed yet
Harum fasciculos singulis hebdomadis in cistulas transferebat. Ad literas cum demum responderat, selectas in manipulos cogi, annorum, mensium, septimanarum, dierum habitâ ratione digeri, &in unum secludi imperabat. Consueverat insuper tabulas sibi quasdam conficere, in quas referret ea omnia, quae ipse ab amicis, quae ipsi ab eo vicissim postularent; descriptisque summis negotiorum petentiumque nominibus, uno intuitu discernebat, quid actum esset, quid agendum restaret: ac confecta nomina inducebat, postquam rescripta cum codice contulisset. Nostro tempore Antonius Maliabeccus foris multis per totum orbem literatum virorum doctorum amicitiis innotuit; domi ex omni gente virorum doctorum concursus est: De cujus insigni humanitate, admirabili eruditione videatur Gregor. Leti Ital. regnant. part. 3. libr. 4. p. 423. Insignis est ex omni illa conversatione, vel per colloqvia vel per literas, omni ex parte utilitas, atque adeò hic de Fine conversationis eruditae tractatio suscipi possit. Ille vero duplex est; nam vel scientiam solam, vel Famam, venamur. Qvi scientiâ solâ contentus est, minori apparatu indiget; qvi famam etiam ambit, qvaedam τεχνήματα in subsidium vocat. Etsi veram virtutem &,qvae super illa fundatur, conversationem fama ultrò seqvitur. Multis sola cum eruditis conversatio ad famam prodest, qvemadmodum Pompejo Garigliano, de qvo haec Erythraeus Pinac. I. n. 39. Dicebat saepe in Academia Humoristarum, more suo, ex tempore, summâ Academicorum aliorumque frequentiâ: inde emanavit ejus nominis fama in totam civitatem. Nemo erat Cardinalis, nemo vir princeps, nemo paulùm literarum cupidior, quin eum videre cuperet, alloqui, adire, quin domum suam invitaret. Adeò amplissimum virtutis proemium ipsa virtus, &sua sapientiam &doctrinam fama, semper comitatur. CAP. XVI. DE SCRIPTORIBUS AD REM LIBRA