Latin
RIAM ET HISTORIAM LITERARIAM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 175
Unproofread scanNot analysed yet
Opus tamen hunc librum lecturo aliqvâ Autorum notitiâ: nuda enim nomina velut per lancem Satyram congesta tyrones facilè morantur. Prodeat tertio loco AUTOR GALLICUS ANONYMUS, de la connoissance des bons livres, ou examen de plusicurs Auteurs. Liber ille sine autoris nomine prodiit in iamoAmstelodami 1672. Magnifica multa promittit titulus, cum pompâ &apparatu institutus; sed exiguasunt, qvae in illo libro tractantur, &in censuram qvorundam Autorum Gallicorum desinunt; cui fini destinatus ille liber videtur, eamqve ob causam nomen Autoris omissum, ut invidiam à se declinaret. Prolixus est in judiciis de fabulis e Romantiis Gallorum: qvae potissimam libri partem occupant. Regulae, qvas ponit de bonis Autoribus cognoscendis, admodum sunt generales. Judicium ille de libris instituendum dicit, ratione autorum, tituli, argumenti: eâqve occasione de qvibusdam Gallicis scriptoribus, eorumqve virtutibus &vitiis agit. De Comoediis, de Poësi Galsicâ, de eloqventiâ Gallicanâ in stylo soluto &ligato. Qvibus totus ille liber absolvitur, atque ita in urceum exit, cum amphoram titulus promiserit. Qvare rectè de eo judicat Bailletus in Judic. Doctor. tom. 2. part. I. p. 169, cet ouprage n’ a point augmente I estime, que le Public a concue de son habiletè, ce ne sont quae des discours vagues, dans lesqvels il semble battre ! air, sans scavoir à qvoy s en tenir. Autorem hujus scripti nominant Memoriae Gallicae, à Dionysio Medico scriptae, Sorellum, qvi Bibliothecam Gallicam scripsit, de qvo in seqventibus; &veroVideor enim mihi in utroqve scripto parem judicandi solertisimile videtur. am deprehendere, &ipse liber statim in initio mentionem Bibliothecae Gallicae facit. Praemissis autoribus illis, qvi generatim de judicio circa libros instituendo agunt, ad ipsos illos procedimus, qvi iudicia de autoribus scripserunt. Hic qvidem ex antiqvioribus occurrunt Cicero, Dionysius Halicarnassaeus, Qvintilianus, Longinus, qvi datâ occasione autorum veterum nomina recensent, deqve iis judicant. Periculosae plenum opus aleae suspiciunt, Qvintiliano judice, qvi de Autoribus judicia in publicum edunt, qvod &Rolando Maresio lib. 1. ep. 41. visum est. Meminit illic Erasmi, qvi in Ciceroniano de sui &superioris aevi scriptoribus judicia dedit, non sine summâ sui invidiâ: Item Justi Lipsii, qvi Bembum aliosqve severo examine expendit. Hoc deniqve ejus de his censuris judicium est: Omui certè laude hoc proseqvendum est, modò cum modestia fiat &in pridem functis, sine odio &gratia: qvorum causae procul habentur, cum de iis judicatur, qvos videre, qvibusqve proinde invidere non licuit. Sed id in justo opere &ex professo facere, fortasse nimis inpiinvidiosum sit: nimirum summorum virorum qvasi censorem agere. Tantum epistolis aut Criticis operibus illas censuras admisceri vellem.