Latin
176.1 to 176.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 176.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qvanqvam ejusmodi judicia sic, ut dixi, exercita non tamcensurae, qvam laudationes dici debent: qvibus, qvid in unoqvoque egregium videatur ac laudabile, ingenuè adnotatur, obiter verò tantùm, si qvid aliquando iidem peccaverint. Benjamin Priolus, qvi Historiam Gallicam ab excessu LudoviciXIII. scripsit, in appendice istius libri promisit judicia de scriptoribus Graecis &Latinis. Verùm qvae judicia exspectanda ab homine, qvi ipse exiguo judicio praeditus, in amplissimo suo argumento ineptè versatur? Nihil est enimistâ historia, si dictionem, si argumentum videas, qvod placere doctis possit. Ridicula planè illa operi subjuncta epistola vel excusatoria, vel defensoria. Qvàm stulta ilia Lipsiani styli affectatio: ac passim occurrunt è Lipsii Politicis ac aliunde consuti centones. De Johanne Baptista Capono refert Gregor. Leti Ital. regn. part. 3. lib. 2. pag. 97. moliri illum libros XII. de erroribus clarorum scriptorum Latinorum, &alios de erroribus clarorum scriptorum Tuscorum, sed post mortem demum edendos Refert &Bailletus de Judic. doctorum, tom. 7. part. 1. p. 172. esse à Dn. Des-preaux Boileau judicia de viris doctis conscripta, qvae tamen hactenus non vidi. Idem eodem loco, pag. 293. mentionem cujusdam societatis facit le Port Royal, qvae variorum librorum censuram, sed audaciorem, instituerit, de qvâ hactenus nil mihi constat. Inter illos censores, qvi aliqvam aetatis praerogativam habent, ponendus nobis primus est PHOTIUS, Patriarcha Constantinopolitanus. Hujus viri magna fuit eruditio. Vixit seculô post Christum natum nonô. Ejus extat Bibliotheca μυριόβιβλος, sive lectorum à Photiô librorum recensio; sed non supersunt, nisi 279. codices, qvos recensuit. Casaubonus tamen epist. 164. meminit, MStum integrum extare apud Henricum Stephani. Habentur in hôc opere Excerpta ex autoribus illustria, inter qvae sunt multa deperditorum autorum fragmenta. Adjicit qvoque judicium de autoribus, qvod genus scribendi primus ille suo tempore instituisse videtur. In Latinam linguam conversum est hoc opus ab Andreâ Schotto, editumque Augustae Vindelicorum 1606. in fol. Graecus Textus solus cum Emendationibus Hosschelii 1607. prodierat, suasu Marci Velseri; Graecè verò ac Latinè excusum fuit Genevae apud Paulum Stephanum An. 1611. tum deinde Rotomagi. Utraque editio in folio.