Latin
DE SCRIPTORIBUS BIBLIOTHECARIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 191
Unproofread scanNot analysed yet
Qvae omnia sic satis bona sunt, nisi qvod ordo nimium laboriosus videatur, &in ipsâ Topothesiâ librariâ difficulter semper observari possit. Praestat itaque, si Bibliothecae eâ fermè methodô, qvâ utuntur Collegui Jesuitici Parisiensis Patres, in Systemate Bibliothecae ab illis editô, aut qvalis habetur in Catalogo Bibliothecae Thuanae, dispositae bonos Indices subjeceris. Deejus Indicibus librariis plura diximus cap. 6. qvò lectorem remittimus. Reliquis tribus partibus scripta Theologorum secundum certas classes disponit, quae omnia utiliter &cum fructu legent Theologiae Studiosi. Utilis qvoque esse potest in primâ ejus libri parte cap. 3. Bibliotheca Anglorum Theologica contracta. CLAUDIUS CLEMENS, Jesuita, scripsit librum, cui titulus est: Museum s. Instructio Bibliothecae, tam publicae, qvam privatae. Editus est Lugduni Ann. 1636 in 4to. Multa coacervat hic Autor ad hoc argumentum: est in alienis potiùs occupatus &generalibus, in externis, qvae spectant ad ornatum Bibliothecae, in picturis &similibus. Scilicet ille phaleras tantùm, non Pegasum ipsum curat: Rectè de illo Bailletus tom. 2. p. 273. Ily a quelque erudition, mais ily a trop de babil &trop de ce que nous appellons fatras &s il avoit eu plus de jugement, il auroit renfermè tout ce qu ily a de bon danscet ouvrage, en unfort petit livrc. Additur qvoqve descriptio Bibliothecae Hispanicae Scorialensis, &ad studia lectionemqve librorum paraenesis. JUSTI LIPSII primô locô debebat fieri mentio, sed qvoniam in re Bibliothecariâ potiùs ungues &reduviam curat, qvàm caput, vel planè etiam omitti poterat, &ad Scriptores antiqvarios rejici. Scripsit Syntagma de Bibliothecis, in qvô de ritibus variis &antiqvitatibus circa rem Bibliothecariam agitur. Hunc librum postea unà cum aliis ejusdem argumenti excerptis antiqvariis edidit Maderus, praemissâ de ante- diluvianis Bibliothecis Dissertatione. Eundem Lipsii librum cum insigni auctario editurus erat maximi nominis Medicus Hieronymus Welschius, ut testatur in ejus vitâ Schrockius. Sed hujus &multorum aliorum spes praematurâ hujus viri morte intercidit. LUDOVICUS JACOBUS primus est, qvantum memini, qvi de Bibliothecis, antiqvi noviqve temporis, aliqvid scripsit. Fuit Carmelita: Gallicâ linguâ librum, Parisiis Ann. 1644. editum, scripsit, cui titulus: Traictè de plus belles Bibliotheques publiques &particulieres, qvi ont estè, &qvi sontà present dans le monde, id est, Tractatio de optimis Bibliothecis, publicis, privatis, quae fuerunt, hodieque supersunt in orbe. Magnam hic rem agi credideris: sed si, quod res est, dicendum, amphoram titulus instituit, liber exit in urceum. Qvod ad veteres attinet Bibliothecas, plura ab aliis jam tum dicta sunt; In Novis recensendis ultra notitias, qvas è paucis autoribus hausit, nihil novi affert. In Italicis Thomasini, in Anglicis Pitsei, in Belgicis Sanderi, in Germanicis Melchioris Adami vineta caedit. Qui autores, si Thomasinum &Sanderum excipias, ἐν ταρίργῳ illa attingunt, &casu in eorum mentionem incidunt. Nam, qui è Melchioris Adamivitis omnem rei Bibliothecariae Germanicae notitiam metitur, ut facit Ludovicus Jacobus, è turri Achivos judicat.