Latin
DE SCRIPTORIBUS BIBLIOTHECARIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 192
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quâ rerum peregrinarum incuriâ vel despicientiâ natum hoc ipsi judicium est, plures Bibliothecas in unâ Lutetiae urbe, qvam in Angliâ, Hispaniâ ac Germaniâ integrâ reperiri. Scilicet &hîc verum est, qvod veteri verbo dicitur: τῆς Πατρίδος καπνὸς λαμπῤίόερος τοὸ παρʼ ἄλλοις πυρος. Neqve tamen Patriae suae Bibliothecas illâ, qvâ poterat, diligentiâ recenset, qvanqvam majorem illis curam impenderit. Jolephus Scaliger in Excerptis refert, suo temporeso perfectas Pariliis fuisse Bibliothecas, cum Londini tantum 12. fuerint, Memorat &de eo Bailletus tom. 2 pag. 273. quod parum diligentiae &judicii in opere hoc adhibuerit; multa incerta aliorum fide credulus ipse adducat. Inde factum, ut numerum Bibliothecarum auxerit, quas ille pro locupletibus venditat, qvae vix inter mediocres locum inveniunt. Bibliothecam S. Victoris ille ob MStorum copiam in coelum extollit laudibus; Sed Scaliger in Excerptis qvicquam in illâ boni esse negat, neque sine causa Rabelesium satyrico illam sale defricuisse, Sed dici tamen in ejus defensionem potest, qvod ipse in praefatione ad lectorem Autor pro imperfecto opere habeat, Condonandum affectui ejus in patriam est, quod Parisinas Bibliothecas caeterarum gentium vincere existimet. Etsi enim illic locupletes illae sunt, comparari tamen cum tot nationum Bibliothecis nequeunt, ubi non fungi &verveces habitant. Laudat tamen ejus curiositatem Bailletus, ibid. pag. 99. &accuratiora ab illo sperare nos potuisse ait, si supervixisset. Edidit idem Bibliothecam Pontificiam, in cujus primâ parte agit de libris, quos Pontifices scripsere; alterâ de iis, qvi vitas &elogia Pontificum scripsere. Bibliothecam qvoque Cardinalem &Carmeliticam promisit, eodem modo instructam: quae anlucem viderint, non constat. Idem Bibliothecam Feminarum, quae literis &libris inclaruerunt an absolverit, incertum. Extat qvidem in illum librum inter Epigramata Naudaei aliquod, quod pag. 53. legitur; sed fortassis illud in librum, velaffectum vel ineditum, scriptum est. Praemitti huic solet librô Naudaei dissertatio de Bibliothecâ instruendâ; qvamob causam factum est, ut totum de Bibliothecis librum Naudaeo adscripserit Lambecius, Comment, de Bibl. Vindob. lib. 1. pag. 115. qui tum optimi amici fuerunt, ut ex vitâ Naudaei Epistolis ejus praefixâ patet. Post illum de Bibliothecis in universum singularem librum publicavit, jam secundùm editum, JOHANNES LOMEIER, Ecclesed cui tamen siae Deutechomiensis Pastor, Vir doctus qvidem non iste ad manum fuit apparatus, qvo opus erat de hoc tam vasto argumento aliqva scripturo; qvod ille limatius ornatiusqve nobis, qvam Carmesita ille, dedisset, si sylvam operi educendo instructiorem habuisset.