Latin
228
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 228
Unproofread scanNot analysed yet
enim multa illum ex aliorum relationibus hausisse. Recenset ille libros autorum editos ac ineditos, &nonnulla de utrisque judicia saepius inspersit. Notat etiam, ubi inveniri possint MSti quorundam autorum labores; quod utile multis modis esse potest. De Scaligerianis &Salmasianis scriptis multi illic nominantur inediti, de quibus nullam apud alios mentionem fieri vidi. Non pauca ex hoc autore didici, quae faciant ad historiam virorum doctorum. Adjunctae etiam sunt imagines. Scripsit idem Italicâ lingua Historiam Poëtarum Graecorum, &qui in Graecâ linguâ carmina scripsere: quae in folio edita est Neapoli 1678. Alius Nicolaus Crassus Venetorum Patriciorum elogia scripsisse perhibetur. GALEAZIUS GUALDUS PRIORATUS scripsit linguâ Italicâ librum cui titulus: Scena d’ huomini illustri d’ Italia, qui editus est Venetiis 1659. in 4to quò continentur varii viri illustres ex Italicâ gente, &doctrinâ &fortibus factis celebres: Hos enim viris doctis miscet. HIERONYMUS GHILINUS scripsit Theatrum hominum literatorum Italicâ linguâ, quod Venet. Ann. 1647. in 4. editum est; ac penè eôdem modô ac formâ, quâ Nic. Crassus suos Viros doctos descripsit, libros editos ac ineditos diligenter recenset. Hujus rei magnus usus est in notitia exoticorum Autorum, qui rariores sunt apud nos. ANDREAS THEVETUS scripsit imagines &vitas virorum illustrium Gallorum in fol. Paris. An. 1648. Gallicâ linguâ. Longè plenior est illic narratio, quàm apud caeteros autores Gallos, qui vitas popularium suorum descripserunt: Quorum omnium Elenchum vide apud Sorellum in Bibliothecam Gallicâ p. 150. ubi &judicia de iis. Simili ratione ISAACUS BULLART librum scripsit Gallicâ linguâ, magnifico titulo: Academia Scientiarum, quâ Vitae, Elogia, Historica &imagines hominum illustrium, qui à seculis inclaruerunt, continentur. Liber editus est Amstelodami in folio Ann. 1683. duobus voluminibus. JOHANNES PAPIRIUS MASSONIUIS in Senatu Parisiensi &in regiâ Advocatus, edidit Paris. 1656. in 8. Elogia sua, inscripta Petro Segvierio, Franciae Cancellario. Partes duas elogiorum fecit: prima Regum, Ducum &Heroum vitas recenset; altera virorum eruditorum, sed quos Gallia protulit;