Latin
228
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 228-2
Unproofread scanNot analysed yet
breviter omnia, nec sine panegyricis coloribus. Invenies tamen nonnunquam, quae ad rem seu notitiam literariam prodesse possunt. JULIUS CAESAR CAPACCIUS scripsit elogia illustrium mulierum ac Virorum in 4to Neapoli 1608. Ne mulierum qvidem laudes celari debent, qvas &olim habuimus &nunc habemus doctissimas. Non invidiosum Viris esset, hassibi adjungi Veneres. Habuimus Philosophas Poëtrias. Ante aliqvot annos in Academiâ Patavinâ publicam facultatis philosophicae lauream reportavit cujusdam Procuratoris S. Marci filia Elena Cornara Piscopia: De illâ habetur in Ephemeridibus Gallicis, &apud Gregorium Letum in Ital. regnant. part. 4. lib. 1. pag. 43. &seqq. In Theologiâ eandem petitura erat, nisi obstitisset Cleri autoritas; Indignum enim credebant, mulieri docendi in Ecclesiâ munus conferri, cum sacris literis hoc repugnet. Consilium hoc in animo habuit Capaccius, ut feminarum qvoqve illustrium memoriam celebraret; qvod nostro tempore fecit Thomasius: cujus extant de eruditione seminarum aliqvot dissertationes Lipsiae habitae. Vir doctissimus Otbo Sperlingius integrum in Mulierum doctarum gratiam opus molitur, à primis temporibus ad nostra usqve productum. Capaccius gentis suae feminas recensuit &viros. J. B.