Latin
229
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 229
Unproofread scanNot analysed yet
Fregosus scripsit de feminis, qvi doctrinâ excelluerunt, teste Ghilino part. 1. Theatr. p. 96. Vincentius Placcius de scriptis &scriptoribus juvenilibus ac muliebribus librum promisit. JANI NICII ERYTHRAEI fictum nomen est; verum, Johannes Victorius Rossius, sive Johannes Vincentius de Rubris. Magnae dignitatis Vir in aulâ Romanâ Pinacothecas Virorum illustrium scripsit in 8. qvae nomen qvidem Coloniae praeferunt; sed in Batavis impressae sunt An. 1643. &1645. Exqvisitus Latinae lingvae nitor in hoc opere est. Multa memorabilia habet circa rationes vivendi &studendi viris eruditis singulares. Multa de eorum controversiis &disputationibus, artibus, technis, libris; qvae omnia illic magnâ cum utilitate &voluptate legipossunt. Ut enim erat Vir &doctus &prudens, ita multa observat in vitis doctorum virorum, qvae non observarunt alii. De illo videtur loqvi Maresius Ep. 27. lib. 2. Nuper Italus tres libros de viris illustribus edidit, fermè omnibus Italis, qui his 5o annis vixerunt. Inter hos vix quinque sunt in literis latinis tolerabiles. Sed maligna haec censura est: Est enim optimus labor, &,qvod potissimum est, characteres ἡ θικοὺς virorum doctorum magnâ curâ proponit. Qvod si omnes aeqvè fama celebres non sunt, tamen &vulgo ignoratos nosse interest, in qvibus plus interdum sapientiae, qvam in aliis, latitat. SCAEVOLAE seu GAUCHERII SAMMARTHANI &ABELII illius filii extant Elogia Vitae &alia opera edita in 4. Paris. An. 1653. Fuere viri eruditissimi, judicio solido, &ab omni adulatione remoti. Verùm Oratoris potiùs qvam Historici partibus funguntur. Nihil enim de scriptis illorum habent, qvod tamen potissimum hic erat. Characteres &lineamenta potiùs ducunt. Scaevolaob Poëmata sua Virgilianum aliqvid spirantia notissimus eruditis. Qvidam illum omnibus sui seculi Poëtis praeferunt. Varia de iis &Abelii Samarthani Poëmatibus judicia collegit Bailletus part. 3. tom. 4. de Poëtis p. 166. &seqq. De his Elogiis ita Maresius lib. 2. Epist. 25. Nostrorum vitas Sammarthanus scripsit versi, quam prosâ, melior cujus soluta oratio etiam poësin redolet. Eae fere sunt uniusmodi, &in doctorum Catalogum multos è Senatu &alios refert: qui multa scripta reliquerunt, quique alioquin non magni fuerunt in literis nominis. Laudat eo loco Michaëlem Marolium Villa-Lupensem Abbatem, qvi vitas scribendas susceperit, de qvo nihilhactenus vidi. Promisit &Guido Patinus Epist 133. ad imitationem Samarthani, Elogia Gallica: Jayautrefois ramasse biendememoires pour faire des Eloges Latins des Francois illustres en Sience, àl imitation de Mr. Scevola de Ste. Marthe, à quoi je pourrai travailler Hiver prochain pendant les soirees mais le nombre des malades me fait peur, c est ce qui fait que je n’ ose lepromettre absolument. Et infine Epistolae haec habet: Si Dieu me fait lagrace d envenir la, je ferai mes eloges plus-beaux, plus curieux, &plus historiques què ceux de Monsieur de Sainte Marthe, ausquels ils ne cederont que pour l expression.