Latin
236.1 to 236.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 236.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Primum horum non est tanta difficultatis, quiu possit excogitari etiam ab obtuso &praepingui ingenio: at quia non est aepud incolas hujus patriae usitatum, ubi tot discrimina mortis ab aquis grassantur, maritimis tempestatibus, aliisque fortuitis casibus, judicavimus, nobis indecorum haud fore, si illud publico usui communicandum offerremus. Facillimè instrumentum hoc &portari &admoveripotest; quo quisque mare aditurus muniri debebat; ut, si tempestas, vel nex obscura inter scopulos, aut aliud periculum à nave submergendâ, aut ab hostibus perfringendâ ingruat, eo munitus mergi ingurgitem nequeat; sed saltem fluitando super aquis animam Deo commendandi tempus supersit; aut venti vel manuum remigantium beneficio atque pedum circa littus aliquod ferri queat, aut amicâ nave excipi, ant alquopiam fortunato eventu servari. Magna profectò haec est Principum &opulentorum hominum ignavia, qvi pulcherrima inventa, solâ avaritiâ ducti, perire sinunt; cum tamen, si vel maximè illa non succederent, comparari tamen qvolibet pretio &in publicos usus repeni deberent. Haberent forte secula futura, qvod sibi elaborarent, si nostrorum stupor illa non caperet. In tam multis unum experimentum multis congerendis opibus forte inserviret, &impensas largissimo foenore resarciret. Qvam multi in res voluptuarias &vanas exhauriuntur thesauri, unde mera in Rempublicam &cives damna redundant, cum modicis sumptibus immensae parari utilitates possint. Non exiguum profectò hoc Reipublicae arcanum esset, si qvis Princeps, vel aliqva Respublica, certos pro novis inventorum praemiis reditus constitueret, qvod &ingenia excitaret, &magno fructu Rempublicam bearet. Qvanta hujus, de qvo agimus, inventi utilitas sit, qvis non videt? Sed nemo tamen hactenus, qvod sciam, inventus est, qvi inventorem allicere aliqvo praemio velit. Deniqve &hoc utile erit, inventorum historiam consignare, qvod olim multi fecerunt: nam de inventis scripsere exantiovis Scamon, Cydippus Mantinensis, Antiphanes, Aristodemus, Aristoteles, Philostephanus, Strato peripateticus, Heraclides Ponticus, Ephorus, Theophrastus, Philochorus &c. de qvibus Jonss. Histor. Phalas.