Latin
236.5 to 236.9
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 236.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Joannis Joachimi Beccheri consilium fuit, qvi in libello Germanico variorum inventorum historiam recensuit. Titulus est Stulta Sapientia, &Sapiens Stultitia: duas ergo libri partes facit, qvarum prima, cui Stultae Sapientiae titul ea continet nostri temporis inventa, qvae stulta visa omnibus fuere, &felicitertamen successerunt; altera pars, cui Sapientis Stultitiae titulus, de illis inventis agit, qvae magno molimine &consilio excogitata, in irritum ceciderunt. Elegans liber est, multaque scitu digna continet, aliosque invitare potest, ut similem inventorum recensum instituant. Nunqvam expeditior ad illa pervemendi via est, qvam in peregrinationibus. Si qvis ergo in itineribus diligenter observationes instituat, eas aliqvando editurus, is bene profectò de re literariâ merebitur. Suprà laudavi Monconisium, cui addi potest Thevenotius, qvi multa apud varias gentes vel mechanica vel naturalia inventa consignavit. Laudandus qvoque hâc in re Carolus Ogerius est, cujus extat Iter Danicum, Svecicum &Polonicum, qvod ille Legato Memmio additus Secretarius dictione latinâ nitidâ descripsit. Habentur illic variarum rerum civilium, naturalium, fortuitarum, lepidae narrationes, qvae legentem mirificè delectant. Plerumque &illi, qvi suam scripsere vitam, silentio praeterire non solent, qvae illi memorabilia in vitâ observarunt. Ex Epistolis nonnunqvam talia colligi possunt, praecipuè talibus, qvae Physici sunt argumenti, qvales Bartholinus, Licetus, Sorbierius, scripsere. Nonnunqvam etiam in aliis talia deprehendas. Ita in Guidonis Patini Epistolâ 153 recensetur inventum Itali cujusdam pro componendâ ex terrâ qvâdam compositâ massa inflammabili, citra tamen odorem &fumum, qvâ calefieri qvasi in momento conclave aliqvod possit. Verba ipsa adducere ab hôc locô alienum non est. Ilya ici un Ralien qui dit avoir ete mande expres pour un certain secret, qui est d’ une terre composee qui echausse incontinent une chambre, sans odeur &sans fumee. Plusicurs ont etè nommes pour en voir lpreuve, dent ily a eu deux Medecins, savoir Monsicur Matthieu &moi Mr. Blondel, Guenaut, Brayer &Morisset s’y sont aussitrouves. Nous avons signé que ces boules deterre faisoient un feu beau &clair sans fumee &sans aucune mauvaise odeur. Ilnous dit qu’il en donnera un cent pour io. sous. Chaque boule est plus grosse qu une bale de tripot. Haec &similia colligenda omni studio sunt, insigni aliqvando usui futura In Mathematicis idem consilium dari potest, &dedit jampridem Job.