Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 252.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed multa hic habentur, qvae vix argutae sententiae laudem merentur: nam effata omnia, vel moralia vel civilia, in adagiorum censum venire non debent. Notulas aliqvas breves adjecit, ubi sententiarum sensus obscurior, praesertim in Publii Mimi sententiis, qvae omnium sunt argutissimae. Neque gnomae &jambi, qvos ipse confecit, sunt contemnendi, qvi &in Polyanthiâ ejus ieguntur, &seorsim inlibro, cuititulus Bebliotheca Exulum, habentur. Tres ejus libri partes constituuntur. Editus est Francofurti 1610. in 8VO. JOH. ANTONIUS BERLUCIUS Adagia selecta an. 1632. edidit in 8V6, eum eleganti praefatione, in qvâ exhibetur methodus usurpandi, imitandi ac inveniendi adagia. Continentur in illô libro adagia Graeca, Latina, tum &hemistichia adagialia, apud Poëtas occurrentia; sed nimium brevis est in colligendis iis: multa enim obscuriora sunt, qvam ut sic statim intelligi possint.