Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 253
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ab illis fortè ad Erasmi Chiliades remitti possumus: tituli sunt magnâ curâ dispositi, qvod optimum in hoc librô est. Caeterum omnia illa referuntur adagia &adagialia sine autore &teste, qvod fieri tamen non debebat: nisi enim apud autores rectum eorum usum inquirere possimus, frustraneus ille labor est, deinde dubius semper quis haeret, an verum sit adagium, quôvis sensu usurpandum. Multa quoque afferuntur, quae adagiorum nomine non digna sunt: Liber interim non contemnendus, cujus telam si quis pertexat, atque illa, in quibus deficit, suppleat, praeclarum ille opus concinnare possit. Collegit &Erasmi Adagia, aliasque septentias proverbiales, Graecas, Latinas, Germanicas sub certis locorum comunium titulis JOSEPHUS LANGIUS, quae Argentorati Anno 1596. in 8vo. impressa sunt. Loci verò illi concepti sunt sectindum seriem illam, quam Sturmius olim excogitavit, &in Compendio suo Latinae linguae ac Thesauro Elocutionis Graecae secutus est Joannes Benzius. Quorum locorum insignis sanè usus est, si illamethodus in omnibus adhibeatur. Proponitur animo idea rerum inter se connexarum. Sed adagia, cum ad varias actiones speciales referri soleant, istis generalibus titulis non possunt omnia comprehendi. Subjungendi itaque generalibus illis titulis sunt specialiores, ut fecit quidem Langius: Sed illi pauciores sunt, longeque plures requiruntur. Dixi suprà, hemistichia aut versus integros Poëtarum adagiis aeqviparari. Si quis iis commodè utatur, magnam elegantiam conciliat sermoni, inprimis Epistolis, ac isti dicendi generi, quod numerô &periodis non morosè nimis adstringitur: nam in oratione seriâ vel nullus, vel rarus earum usus. Est verò Homery omnium Poëtarum Pater &Princeps, adeoque adagia aliqua ex illo collecta venustiora prae caeteris sunt Edidit itaque JACOBUS DUPORTUS, Cantabrigiensis, Graecae linguae in Academiâ illâ Professor, Gnomologiam Homeri, Cantabrigiae Ann. 1660. in 410. Illô in libro sub titulis certis collegit sententias Homericas, quarum aliquae adagiorum titulum merentur; aliquae tantùm sententiarum nomen. Laudabilis qvoqve ille labor est eam ob causam, qvod duplicem parallelismum adjecerit unum è locis S. Scripturae, qvibus Gnomae Homericae vel affines, vel non absimiles, alterum è gentilibus scriptoribus, Poëtis, Oratoribus: addidit passim Notas Criticas. Subjecit triplicem indicem, sententiarum, locorum Scripturae, &vocabulorum, ideoqve non solùm in eloqventiae usum, sed &ad exegesin commendari labor ille potest. Qvo argumento se Boganus Anglus exhibere voluit, cujus extat Homerus Hebraizon, qvò in libro collegit phraseos Homericae textusqve Hebraici &Graeciim S. Codice parallelismos. Imitatus videtur Michelem Neandrum Duportus in hoc opere, cujus extant super varios Poëtas Graecos Excerpta sententiosa, non scholarum tantùm bono publicata, sed &viris usui futura. Habemus ab illo Locos Communes Philosophicos Graecos Lipsiae i588 à discipulo ejus Johanne Vollando editos, in qvibus sententiae &versus ad moralem doctrinam pertinentes habentur; item Aristologiam Pindaricam, Aristologiam Euripidis, aliorumque Poëtarum Graecorum. Certò viro illo nemodiligentior in informanda optimis praeceptis juventute, cui multum tum temporis debuit Germania nostra.