Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE ZWINGERI & BAYERLINGI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 254
Unproofread scanNot analysed yet
Idem quoque locos communes Philosophicos Latinos sub titulo: Erbice netus &sapiens veterum Latinorum Sapientum &Poëtarum Ann. 1585. edidit, quibus adjiciuntur versus proverbiales Leonini &Germanorum sapientum sententiae proverbiales. Ovod in Homero fecit Duportus, id ante illum in Virgilio fecerat VALENTINUS ROTMARUS, qvanqvam dissimili ingeniô &judiciô, addo &labore; nam imperfectum opus est, &longè plura nobis dare poterat. Scripsit Centurias V. &Decurias tres versuum proverbialium. Liber editus est Ingolstadi ann. 1570 in 8Vô, qvi rarò reperitur: sed tamen sperni non debet, cum ad ejus exemplum institui plura talia possint. Aliqva ex illo excerpsit Rudolphus Goclenius in praxi artium generalium, ubi agit de analysi affectionum troporum, &ex Eciogis Virgilianis Rotmariana adagialia in hunc locum conjecit. Idem qvoqve in Virgilio Barlanaus fecit, cujus extant Versus proverbiales, Basil. Ann. 1539. in 8 editi. Spachius in Nomenclatore Philosophico qvoqve nominat Hieronvmi Clocii versus proverbiales ex Virgilio Cremonae apud Vincentium Conctum 1562 in 8. editos, qvos ego non vidi. Si qvis in Juvenalem &Horatium similem laborem suscepturus esset, vel omnes eorum versus adagiales sub titulos redigere vellet, qvod neminem hactenus fecisse memini, promptuarium aliqvod hôc in genere habituri essemus. Sed pauci sunt, qvi Veneres illas intelligunt. Qvi Flores Poetarum collegerunt, non pertinent ad hanc classem; nam illi simplices sententias &descriptiones tantùm exhibent. Prodiit &liber cum illo titulo: Acutè dicta omnium veterum Poëtarum, Parisiis An. 1664. in I20, cujus autor non adjicitur, nisi fortè Philiopi Brietii sit, cujus Syntagma de Poëtis miserum certè &jejunum praefigitur. Magnificum aliqvid spirat titulus; nam, ut frons libri promittit, opus editum est ad usum Sereniss. Ducis Gvisii: Sed tenuis labor est, &,ut verè dicam, ineptus, qvamqvam titulus faciles emptores allicere posset. Certè, cum nucleos deberet colligere, non nisi cortices collegit, &praeterea ex omnibus Poëfis paucissima, qvae nec gnomae sunt, nec adagia, nec phrases, nec descriptiones. Totus inanis supervacuusqve labor est. Hayneccii Medulla Terentiana, Tulliana, sententias tantùm continet. Ita Dibaudius flores &sententiose dicta è Senecae Tragoediis collegit. Adagia Graecorum è Zenobiò seu Zenodoto, Diogeniano &Suidae collectaneis partim edita, partim Latinè reddita, publicavit Andr. Schottus, Antverpianus è Societate Jesu, qvae edita sunt Antverpiae ann. 1612. in 4to: liber est optimus &rarus, omnino noscendus elegantioris literaturae studiosis: collecta sunt non secundum locos comunes, sed lecundum initiales literas adagiorum.