Latin
DE SUBSIDIIS DIRIGENDI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 345
Unproofread scanNot analysed yet
Et caeteri illi libri, ut Polybistas Jonstoni, Pexfelderi apparatus, omnesque Nomenclatores &Januae hunc usum nobis non praestant, quorum defectus accuratè ille in methodo suâ denudavit. Multa qvoque in orbe isto picto Comenii non sine ratione improbat, etsi imaginum ille usus, qvi ipsi non placet, non omnino est improbandus. Saepe ego in votis habui, ut Schola qvaedam Naturae, Artis &Actionum humanarum publica in juventute instituatur. Per Scholam naturae intellectam velim Systema aliqvod corporum naturalium benè ordinatum; ubi per vivam corporum demonstrationem &vocabula meliùs memoriae inhaererent, &ideae de rebus intellectui sisterentur. Nulla enim efficacior ars mnemonica est, qvam cum in rem praesentem veniunt discipuli. Per Scholam artis intelligo omnia opificum &artificum instrumenta, qvae certis quibusdam receptaculis omnia asservarentur, &pueris explicarentur. Ac postea in easdem cogitationes dilapsum qvoque Beccherum deprenendi, qui in Methodo suâ Didacticâ part. 2. circa finem Ideam aliquam Theatri Naturae &Artis proposuit, atque in epilogo appendicis suae inter alia talis Theatri institutionem promisit. Sed amplissima illa promissa irrita fuere, neque talia privatorum sumptibus effici possunt. Id verò certum est, si Princeps aliqvis tale Theatrum instrueret, aut in Academiis, qvemadmodum Bibliothecae publicae, inveniretur, major confluxus studiosorum has impensas facilè resarciret: Immensos enim fructus illa res praestaret, multisque laboribus, molestiis &impensis studiosam juventutem sublevaret. Alios qvoque etiam illiteratos curiosiores alliceret, unde multis accessionibus tale Theatrum augeri possit. &tota rerum universitas in unam domum compacta spectatoribus exhiberi. Sed in mechanicis artibus consultius fortassis esset ipsos adire opifices. Cum enim instrumentorum natura ex usu ipso rectius discatur, ipsa illa applicationis ἀὐτοψία plus informabit. Promiserat &Beccherus Methodum Mechanicam practicam, qva ope decem Axiomatum Mechanicorum omnium opificiorum praxin docere velit, &brevi qvidem tempore; ita ut accuratiùs ipsis opificibus sciant, ac intra anni tempus multas artes mechanicas simul discant studiosi; de qvibus tamen nihil comparuit. Et talis theatri intuitu improbabat Comenii orbem pictum Beccherus, qvi tamen Theatri hujus defectu suum quoque usum habet. Atque haec Schola Naturae &Artis intellectui perficiendo in scientiis &apprehensione ac dijudicatione inserviret. Actionum humanarum Schola ad prudentiam formandam subsidia subministraret, eaque per actiones theatricas instituenda. Morosi enim sunt &inepti homines, qui juventutem ab his exercitiis arcent, aut omnem Theatri usum, cultioribus gentibus familiarem, è Republica tollunt. Ut in Republicâ Comoedia schola populi est, ita in scholasticâ juventute Schola actionum per Theatricas actiones proponi potest. Longè firmius haerent in animo exempla virtutum per actionum simulachra proposita, atque illa ipsa actio characterum moralium &civilium lincamenta in animis tenerae juDdd; ventutis ducet, ne postea in conversatione stipites sint, aut in alium sibi orbem delati videantur. Posset in his ordo qvidam observari, ut qvae Philosophiae moralis &civilis praeceptis velut theoreticè exhibentur, ex historia per actiones exemplares in theatro proponantur. Comenius Philosophorum historiam hâc ratione discipulis inculcari volebat: qui &pro specimine Diogenem Cynicum in theatrum produxit.