Latin
DE SUBSIDIIS DIRIGENDI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 346
Unproofread scanNot analysed yet
Idem quoque Januam suam in ludos Comicos commutavit, meritò hoc suo consilio explosus à Becchero: Nam in rerum apprehensionesimplex &benè ordinata doctrina requiritur, ad quam Comoedia, quae non nisi actiones repraesentare apta est, nihil planè per se conferre potest. Quare prudentes Scholarchae inter operas Scholasticas, exercitationes illas Theatrieas non tantùm non improbarunt, sed ipsi praeceperunt. Ipse qvoque Verulamius, Vir autoritate suâ &sapientiâ Πολλῶν ἄνταξιος ἄλλων cum in libro de Augmentis scientiarum, de arte Paedagogicâ agit, Actionem illam Theatralem lib. 8. cap. 4. vehementer commendat. CAP. V. DE ARTE LULLIANA SIMILIBUS