Latin
349.1 to 349.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 349.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cum postea non spernendum ejus usum animadverterem, multosqve, qvi Lullianam artem insectantur, de aliqvâ arte inventivâ generali tamen sollicitos viderem, atque adeò non tam rem ipsam, qvam Lullium, contemnere, honestiùs de illâ arte mihi judicandum duxi. Praesertim cum Viri magni nominis, ac Philosophiae etiam Peripateticae addicti, non solum summè comendarent, sed etiam comentariis uberrimis illustrarent. Ac primùm qvidem non contendam cum aliqvo super eo, annon fortè in qvibusdam emendari illa Lulliana comenta possint, &accuratiore ordine deduci: neqve barbarum ejus dicendi genus negabo; non enim in elegantioribus literis illi ultra aetatem suam sapere licuit. Qvare &Scioppius libro de stylo historico illum vocat lutulentum &ineptum scriptorem, sed tamen portentosi acuminis. Sed illa nunc seponenda sunt, neqve ubi de rebus ipsis agitur attendenda. Ea verò, qvae adversus rem totam afferuntur, minimè ejus momenti sunt, ut illius inventi rationes evertant: Nam principia scientiarum in unum qvasi chaos confundi, inepta qverela est; qvod fieri oportet, cum tale aliqvod ὄργανον generale qvaeritur. Neque confunduntur illa; sed suis generalibus terminis satis distingvuntur. Atque ita fieri sanè debet, si ad praxin descendit Logica, atque suum instrumentum caeteris scientiis applicabit. Non enim instrumentum à suâ materia divelli potest. Qvare &nuper recentior aliqvis scriptor sub Logices Practicae titulo hanc artem proposuit. Tota haec ars versatur in Subjectorum &Praedicatorum connexione. Ut verò subjecta per omnes disciplinas, ita &praedicata per illas vagari debent. Interim tamen suas sibi res salvas habent caeterae disciplinae, qvae suis qvasi tribubus distinctae, δικεῖα retinent principia. Neque is hujus artis scopus est, qvem nonnulli, ac fortasse ipse Lullius, ineptè jactat, qvasi una illa Encyclopaedia omnium sit, illisque rejectis una haec instar omnium esse possit: Praecipuus enim artis hujus usus in dicendo se exerit.