Latin
349.5 to 349.7
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 349.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Esto &hoc, ineptè in illius artis applicatione versari nonnullos, qvi communissimis &forte fortuna oblatis utuntur, qvod Hamelius aliique objiciunt, atque ita temerariam aliqvam loqvacitatem, non veram eloqventiam formari; tamen nec hoc genuinum ejus artis usum tollit. Qvemadmodum neque Locorum Dialecticorum usus rejiciendus est, qvod illis aliqvi non rectè uti norint. Ipsa illa Enthymemata Rhetorica Aristotelis, qvae maximè ὀικεῖα sunt, &magno numero ab illo proponuntur, nisi incidant in benè subactum judicium, qvod delectum in illis instituere novit, in futilem aliqvam loqvacitatem cedent. Artifex verò ea, qvae rebus insunt, qvaeque ὑπάρχοντα causae sunt, minimè negligenda sibi &qvam plenissimè proponenda existimat. Iis nugatoribus, qvi ad extemporalem loqvacitatem bonis praeceptis abutuntur, bonam mentem precor. De caetero non aliter haec doctrina comparata est, ac multae aliae. Multa sunt, qvae ad artis regulas revocari posse, dubium nullum est:; si tamen arti nimis inhaereas, insuavia omnia fient, &nonnunqvam inepta. Argutiarum aliqva ars est; sed E e e sed si secundum illam semper dirigantur, frigidus interdum videberis. Habet aliqvid naturae impetus impervestigabile, qvod nescio qvomodo ad regulas alligare se non patitur; ipsum tamen, etiamsi non observaveris ad artis regulas qvam optimè factum deprehendetur. Sed natura ipsa qvasi omni arte superior per exempla &specimina sua arti regulas subministrat. Prolixus est in hoc demonstrando Autor artis cogitandi part. 3. c. 17. qvi tamen eâ re ad locorum vel Dialecticorum vel Lullianorum inutilitatem probandam abusus est.