Latin
DE ORDINE BIBLIOTHECARUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 36
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum incondita hominum turba, nisi in ordines suos divisa ad aciem rectè instruatur? Series librorum ut scrupulosa nimis esse non debet, &in portiunculas exiguas divisa: sic enim memoriam non juvat sed dissipat, cui unicè tamen inservire ordo debet; ita nec rudis &ad quamcumque designationem institui debet. Rei, ut naturae ipsius, communem ordinem sequamur oportet. Laboriosum nihilque profuturum opus est, cum Croix de la Maine in Bibliothecâ suâ ideam rerum secutus pluteos velit Locos quosdam communes, sed malè ordinatos, disponit, sub quibus velut sub suis titulis libri de materiâ istâ scribentes comparavit. Hujus ille Consilii sui luculentam descriptionem Regi Christianissimo obtulit epistolâ singulari, quâ hortatur, ut Bibliothecam publicam ad eum modum instruat, quod Exemplum privatorum bibliothecae sequerentur. Hanc ille ut Bibliothecam universalem venditat, unde unô obtutu solaque inspectione comprehendi possint omnia, singulaeque rerum scriptarum argumenta velut in sedibus suis habitent, &tanquam ex fodinis aurum, erui possint. Sed vehementer ille fallitur. Nam quot ille pluteorum titulos confinxit, suo quodam ordine digessit, non ad constitutionem artium &scientiarum instituto, quod memoriam gravat potiùs quàm juvat. Deinde speciales illi tituli vel angusti nimis sunt, vel nimis ampli, sub quibus librorum inaequalis esset &pianè deformis distributio. Quàm enim indecorum esset, majores minoribus libris interspersos, ut greges compelli solent, simul conjungi. Si vel solas septem classes summas, sub quibus speciales tituli ponuntur, inspicias, inepta omnia statim deprehendes. Primus ordo est de rebus sacris &ad illas pertinentibus Secundus est de Artibus &scientiis. Tertius de descriptione Universi tam generali, quàm particulari Quartus de rebus, quae pertinent ad genus humanum. Quintus de viris, qvi bellicâ virtute inclaruerunt. Sextus de operibus divinis. Septimus de diversis memoriis. Qvo ordine nil ineptius dari potest. Omnes artes &scientiae in unam Classem compinguntur, &quae ad artes pertinent argumenta temerario &inadaequato ordine ponuntur. Alibi ampla &universalia in arctum compinguntur, alibi particularia per minores titulos &exiguos quasi lancinantur. Fuere &alii, qui suo quodam peculiari sensu libros distinxere. Johannes quidam Mabunus, cujus mentionem facit Naudaeus, in tres classes Bibliothecam divisit, ex verbis illis Davidicis: Disciplinam, bonitatem &scientiam docere, quorum illa moralia, ista Theoretica, haec Ascetica proponeret. Distinguebat &Hottingerus aliquando Bibliothecam in ὀνομαβλογικὴν Linguarum, &πραγματικὴν rerum, &sub duabus illis classibus comprehendebat omnia. Est &Jacobi Frisii methodus aliqua, qui ad ordinem Alphabeticum revocat Autores, sed tamen illos ratione artium &scientiarum divisos, quem recenset Hottingerus in Bibliothecâ quadripartitâ part. 1. c. 5.