Latin
37.1 to 37.3
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 37.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratio à Pinello in Bibliothecâ suâ ordinandâ servata fuit, quam Gualdus in vitâ ejus pag. 27. prolixè descripsit. Subnectit &suam peculiarem Hottingerus illis coeteris, quidem longè accuratiorem, sed ad minuta &specialissima se ultrà, qvam par est, diffundentem, qualis in ordine librorum concinnando &operosus nimis est, &labores inquirentis auget. Faciliùs enim est in paucis patentioribus viis aliquid investigare, quàm in multis diverticulis. Meâ qvidem sententiâ ordo in libris collocandis observari debet, sed non nimis anxius; &secundum seriem facultatum &artium, partesqve majores illarum utcunqve institutus, ita tamen, ut ratio etiam habeatur magnitudinis librorum. Cujus ordinis typum sanè optimum &accommodatissimum dedit Naudaeus in concinnatione Catalogi Bibliothecae Cordesiarae. Excipiunt ergò justô se ordine i. Biblici scriptores Orthodoxi, Heterodoxi, primùm in folio, deinde in qvarto, hinc in octavo. 2. Theologi Scholastici, Heterodoxi, itidem secundum magnitudinem librorum divisi, ut &in seqventibus classibus omnibus. 3. Bibliothecarii scriptores. 4. Chronologi s. Geographi. 6. Scriptores Historiae Ecclesiasticae. 7. Historiae generalis. 8. Historiae Graecae, Barbarae &Orientalis. 9. Historiae Romanae. 10. Historiae Italicae. 11. Francicae. 12 Belgicae. 13. Germanicae. 14. Anglicae. 15. Hispanicae. 16. Africanae. 17. Americanae. 18. Virorum illustrium vitae 19. Rei militaris scriptores. 20. Juris Civilis scriptores. 21. Concilia, Juris Canonici &Politiae Ecclesiasticae scriptores. 22. Philosophi, Mathematici &Medici. 23. Politici. 24. Literatores, Oratores &Poëtae. Ex Bibliothecae conditione ita ille distinxit librorum titulos, qvi subdivisiones aliqvas pati possent, si vastior ipsa Bibliotheca esset. Qvoniam Historicorum in illa copia fuit, ideo accuratior qvoqve earum distributio. Confer cum his ejusdem Naudaei Tractat. de instruendâ Bibliothecâ cap. 7. pag. 132. Si Philosophici &Facultatum libri plures sint, in illis ordo ille observari potest, ut Generales semper praecedant particularibus, secundum ipsum doctrinae ordinem. Sed nollem tamen ex istâ misturâ deformem librorum ratione magnitudinis positum. Boeclerus Inst. Polit. lib. 7. cap. 4. ordinem Bibliothecae Politicae instituendae exhibet, ad cujus imitationem institui in aliis scientiis Bibliothecae possunt. Cl.