Latin
DE MEMORIAE SUBSIDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 371
Unproofread scanNot analysed yet
Caeteris tamen omnibus, qvos modo enumeravi, praeferendus videtur perspicuitate &methodo Anonymus scriptor in libro, cui titulus: Ars memoriae localis, plenius &luculentius exposita, qvam antehac nunquam, unâ cum applicatione ejusdem ad singulas disciplinas &facultates, Lipsiae 1620. in 8. edita, qvi in Academiâ Lipsiensi hanc artem docuit, ut ex praefatione apparet, in qvâ &Terrentium in eâdem arte magistrum laudat, alterum aevi nostri Simonidem, qvem Academia Lipsiensis non semel cum stupore audiverit, aliena, qvantum vellet qvis, recitantem ut sua. Adhibet in qvibusdam locis notas &characteres graecos, ac verba trajecta; sed facilè illa detegi possunt: &adjecta est qvaedam pro eorum explicatione clavicula. Ingenua ejus confessio haec est: neminem tam ineptum esse debere, ut ex hâc arte sibi speret omnis scibilis notitiam: quod artis quidem respectu non impossibile esse judicat; sed vel negligentiam nostram, vel occasionem, vel vitae brevitatem impedimento esse, quo minus ad omnium rerum cognitionem pervenire queamus: sufficere, hâc arte sibi comparare posse disciplinarum necessariarum absolutissimam notitiam, non necessariarum suporficariam. Non parum lucis huic arti attulit Adamus Bruxius in Simonide suo redivivo, seu Arte memoriae &oblivionis, Lips. An. 1640. in 4. editâ, tabulis comprehensa Nam omnia figuranda, voces, sententias, tempora ad certum ordinem revocat, certasque singulis qvasi per indicem imagines adlignat, magno usui futuras, qvi ad praxin hujus artis se applicabunt. Subjecit Nomenclatorem Mnemonicum, qvem externâ specie puerilem, magno tamen usui futurum dicit. Sed dissimulavit ejus usum, qvem paulo sagacior facilè deprehendet. Tota artis hujus ratio in eo consistit, ut Locorum, rerum formandarum, imaginum,„ connexionis, certa &bene ordinata methodus observetur. In Locis dispescendis magnâ sollicitudine versantur multi. Loci sunt vel naturales, vel artificiales, de qvibus eorumqve conditionibus Roscellius, Ludovicus Dulcis multa tradiderunt; sed scrupulosa admodum, neqve magno usui futura; in qvibus examinandis operosus est Philippus Gesvaldus, qvi, me qvidem judice, omnium accuratissimè hanc doctrinam perseqvitur. Multa enim contra Roscellum &alios de Locorum delectu non sine ratione disputat: Locos imaginarios planè rejecit, Locorum etiam naturalium parciorem esse usum vult, sed artificiales omnibus praefert. Multa hic de sensibilitate, imobilitate, invariabilitate distinctione, numero, diversitate, lumine, qvantitate, distantiâ, successione, solitudine, altitudine, situ, signatione numericâ, proportione locorum ordine motus, personis imobilibus in locis, de locis numerabilibus, locis directis &transversis, locis alternatis, locis in progressu, ®ressu, locis per circulationem disqvirit, de qvibus aliis ne cogitatum qvidem vidi. Multa qvoqve habet de Imaginibus, earumqve collocatione, rebusqve per imagines collocandis. Johannis Austriaei qvoqve in iis laudanda est diligentia.