Latin
DE MEMORIAE SUBSIDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 372
Unproofread scanNot analysed yet
Schenckelius novem lectionibus universam artem includebat Prima erat in vocabulis apprehendendis, secunda in senxenuis memoriae mandandis: tertia in librorum ac orationum summariis argumentis recensendis: qvarta in vocabulorum non intellectorum apprehensione: qvinta in Oratione memoriter recitanda, &ab auditore memoriâ excipienda: senta in disputatione &Syllogismis proponendis: septima in collocatione librorum, citatione autorum, dictatione &scriptione diversarum literarum: octava in applicatione artis ad omnes facultates: nona &ultima in regulis circa hanc artem in universum observandis. Sed omnia pleniùs ab Anonymo suprà laudato explicantur. De Arte omni Mnemonicâ ita ego judico, in iis disciplinis, in qvibus è benè ordinatis &connexis principiis omnia deducuntur, supervacuum esse ejus usum: Qvi enim hîc imaginibus juvare velit memoriam, duplici onerabit conceptu, cum simplex cognitio è rectè deductis principiis proveniens, per ipsum illum ordinem memoriae se ingerat. Per imagines autem verus rerum nexus confunditur, ac qvasi nebulis qvibusdam involvitur. Qvare nullatenus probo Stanislai Mink von Weinsheun vel, qvi sub illo nomine latet, Winkelmanni institutum, qvi Logicam Mnemonicam sive memoratinam conscripsit Hallae Saxonum Arno 1659. in 120 editam. Cum enim judicii vim potissimùm talis disciplina reqvirat, neqve ideò à pueris apprehendi satis possit, ejus per Phantasiam novis imaginibus impraegnatam turbabuntur Circuli. Idem de Methaphysicâ, Physicâ, Ethicâ, Politica dico. Studia Mathematica, qvoniam in figuris jam tum versantur, stultum esset novis onerare imaginibus: nam figurae ipsae in sensus incurrunt, &imaginem intellectui sistunt. Ineptum itaque est consilium Konigii, qvi Geographiam &qvidem Mathematicam per aleae lusum pueris proponendam suasit, edito eum in usum cum operosis figuris libro, qvem Imperatori magno apparatu inscripsit. Ipsae illae chartae Geographicae coloribus suis distinctae Mnemonicum artificium oculis exhibent, in qvibus pueros septennes ita exercitatos vidi, ut objecta chartâ nominibus nudâ, qvalem Joannes Strubius in hunc finem edidit, sine ullâ haesitatione loca urbium ®ionum digitis signarent. De illis generalioribus imaginibus qvibus Europa Virgini, Draconi volanti, Africa Leoni, Italia pedi &c. comparari solet, nunc non dicam: nam illae phantasiam juvant in regionum finibus imprimendis, ut stellae in coelo per certas qvasdam imagines signari solent. Neqve de nominibus urbium dicam, qvae per imaginum figuras memoriae commodiùs infigi possunt. Caeterum ad omnia, qvae in disciplinis occurrunt, qvatenus in facto consistunt, vel ad memoriam &phantasiam potius, qvam ad judicium, referuntur, utiliter adhiberi, imagines Mnemonicae possunt. Sic in facultatibus, qvas vocant, Theologiâ, Jurisprudentiâ, Medicinâ, illae non spernendae sunt.