Latin
DE MEMORIAE SUBSIDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 374
Unproofread scanNot analysed yet
Beccherus qvidem in Methodo suâ didacticâ nullam hîc Mnemonices rationem habet, ac laborem Bunonis aspernatur: Putat enim, radicibus cognitis derivata facili negotio addisci posse, si literas initiales &terminationes qvis in ordinem redigat, Syntaxin qvoque levi negotio in compendium reduci posse Qvod aliqvâ qvidem ex parte verum est. Neque ego in Syntaxi, qvae ex naturali qvâdam combinatione dependet, aut in derivatis, magnopere Mnemonica artificia qvaesiverim. Sed in radicibus tamen cujuscunque lingvae ediscendis illa usui esse possunt. Hebraicarum Radicum &Graecorum primitivorum seriem benè inventis &ordinatis imaginibus olim Henricus Schaevius, meus qvondam Praeceptor, Vir ingeniosissimus deduxit, qvas etiamnum possidet Aegidius Neudorffius, Scholae Heidensis in Dithmarsiâ Rector, vetus è condiscipulatu amicus. Idem Schaevius in lingvâ Latinâ vocabularium mnemonicum edidit, characteribus rubris nigris &mixtis distinctum pro trium generum cognitione. Alii aliis artificiis mnemonicis extra imagines feliciter usi sunt. Ita Schickhardus in Horologio Hebraico artificio allusionum usus est, ac Collega noster honoratissimus Matthias Wasmutbus Hebraicarum radicum Lexicon perpetuis allusionibus ex aliis linguis adornavit, qvibus tirones cum optimo successu eas apprehendunt. Idem in aliis Graecâ ac Latinâ lingvâ fieri potest: ¬avi ego voces è Germanicâ &vulgaribus lingvis adeò Graecis &Latinis esse affines, ut facillimo negotio ex earum similitudine addisci possint. Qvae res non ludicrum tantum, sed &maximè serium usum habet: Nam illa a finitas è secretis, atque maximè philosophicis ac naturalibus, causisorta est; de qvo alio loco plura. Incidit hîc, qvod Antonius Wood in Historiâ &Antiqvitatibus Universitatis Oxoniensis lib. 1. ad Ann. 1292. memorat è MSto libro consummatissimi suo tempore philosophi Rogeri Ba mi, qvo Joannem Londinensem discipulum suum Clementi IV. comendat, qvi haec de se ipso narrat, qvod ex qvo Alphabetum didicerit, annos qvadraginta in scientiis linguisque acqvirendis posuerit, totoque illo tempore, exceptis duobus qvibusdam annis, &labores infinitos exantlaverit, &impensas tamen haud minores fecerit: posset tamen qvadrante vel ad summum dimidio anni virum sedulum &literarum tenacem totâ suâ eruditione imbuere: modo ipsi tabulas aliqvot analyticas conficere liceret, qvaes discipulus ille suus &in initio seqveretur, &subinde consuleret. Imò in dubio non ponebat, qvin assiduae diligentiae viro praemonstraret, qvâ ratione vel trium dierum spatio tam perfectam lingvae Hebraicae cognitionem nancisceretur, ut exactè comprehenderet, qvicqvid sancti Patres virique olim sapientes in dilucidando sacro Textu scripserint. Addit Antonius Wood: Adeo non Horologii Hebraei primus inventor Schikhardus. Porrò autem &qvicqvid ad sacrum eundem textum emendandum pertinet, se promisit ostensurum. Quin etiam spopondit, tres tantum se dies deposcere ad aliquem in lingnâ Graecâ sic erudiendum, ut qvaecunque non tantùm de materiâ Theologicâ, sed &Philosophica