Latin
375
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 375
Unproofread scanNot analysed yet
conscripta sunt, clarè innotescant. Profitetur insuper, unicâ se hebdomadâ Geometriam, altera verò Arithmeticam penitus aperturum. De iis promissis verò Autor ita judicat: Haec an viis vulgaribus praestiturus esset, an verò methodo Trithemianâ, hoc est, Steganographiâ &Polygraphiâ, neque mihi satis constat, neque ipse explicat Baconus. Fortè &in hoc Baconus ad artem Mnemonicam respicit, qvae isto tempore inter mysteria custodiebatur. Qvomodo lingvae vulgares facili viâ per Latinam addisci possint, monstrat Winckelmannus in Proteo suo. Oldenburg. 1657. lingvâ Germanicâ edito, pag. 121. In Orationibus, qvae ad Principes &ad populum habentur, magno illa ars usuilest. Sive enim memoriter à nobis aliqva recitanda sunt, adjumento erit in iis retinendis; sive respondendum ad illa sit, qvae alii proposuerunt, etiam hîc illa locis &imaginibus suis, veluti qvibusdam characteribus, succurret: Qvam ob causam Oratori Ecclesiastico &Civili vehementer prodesse poterit. Et sanè obtineri potest continuo exercitio, ut in hâc arte exercendâ adeò promptus qvis sit, ut perinde ipsi sit, an legat orationem, an è characteribus ac imaginibus animo impressis recitet. Qvod in lectione literae praestant de verbis, hoc in recitatione imagines praestant de sensibus: Unâ enim imagine integra periodus comprehendi potest. Ergò qvo qvis felicior ac promptior in imaginibus concipiendis de re memorandâ erit, (qvod exercitio modico facilè ab homine, qvi ευφαντασίωτος est, impetraripotest) eo expeditius sine ullâ haesitatione, qvasi exchartâ legeret, recitabit. Sunt praeter imagines &loca, qvae aliqvam curam& molestiam reqvirunt, alia qvaedam artificia Mnemonica non sanè contemnenda: Neque enimrefert, utrum imaginibus, an aliis characteribus, connexio illa rerum concipiatur. Expeditissima est numerorum per literas exprimendorum ratio, qvae literae verbo aliqvo memoriali comprehendi possunt, qvod connexionem cum re, cujus reminiscentia qvaeritur, habeat; Qvod inventum centum boum mactatione dignum vocat Winckelmannus in suo Horto &Arbore Philosophiae p. 118. Ita in Historicis solent anni mundi vel aerae Christianae, vel aetatis Imperatorum, certo aliqvo verbo memoriali exprimi, qvod valde commodum est. Eâ ratione Henricus Schaevius per appositionem verborum memorialium Titulos Digestorum &Codicis eorumque numerum memoriae imprimit: ego illud in Institutionum &Decretalium titulis tentavi. Qvis enim cum audit titulum Locati conducti, non facilè reminiscatur vocis Pascha? qvia à Paschatis tempore illi contractus iniri solent. Et hîc PS significat numerum libri, litera C numerum tituli. Titulo de termino moto jungitur vox SyNCoPe. Syncope de medio tollit, ita &lapis qvi terminum notat, de medio tollitur, &in illâ voce literae SN significant librum, literae CP titulum. Hâc inventione adeò se felicem praedicat Winckelmannus, ut in haec verba erumpat: Maximè àte peto, ut si hoc omnium scientiarum secretum intellexeris, perpetuò serves occultum, nec mysterium tam mirandum transfundas in indignos.