Latin
376.1 to 376.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 376.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Porci enim non sunt unionibus exornandi, nec pretiosis onerandi margaritis. Remittit qvoque ad Relationes suas ex Parnasso, de Arte Reminiscentiae. Giessae in 120. Anno 1661. editas, ubi plura de usu Alphabeti numerici habet. Aliam qvoque &expeditiorem per literas numerandi rationem idem pag. 220. Horti sui Philosophici proponit, de qvâ ita ille: Modum habeo, qvo numerum omnem fufficienter &literis paucis consignare potero &scribere; latent in singulis passibus plura mysteria, ut qvanto ex his majora inveneris, tanto restent ampliora invenienda. Via paratur tibi incipienti, in quâ proficienti non est difficile successu temporis invenire multae rara &maxima. Non explicat verò ille, ad qvos praeterea usus numeri illi literarii applicari possint, qvod fortè sibi secretum servavit: Nisi forte etiam res illis numeris per hypothesin aliquam notatae revocari simul in memoriam possint; qvod fortè in circulis illis Lullianis Subjectorum, Praedicatorum, Qvaestionum, qvae novenario numero, ut numeri ipsi, comprehenduntur, observari posset. In lectione librorum, si paginas aut capita memoriae imprimere velis, fortè etiam usus illorum esse poterit. Jobannes Buno in variis qvoque libris suis Mnemonicis feliciter talibus literis usus est. In extemporali oratione memoriter recitandâ literis &vocibus qvasi signis &characteribus uti docet Janus Caecilius Frey in Viâ ad Scientias, cap. 1. Sume, inqvit, tibi versus aliqvos, aut orationem notissimam; v g. versus Virgilii: Arma virumque cano &c. vel aliquem psalmum notissimum, aut orationem Dominicam Pater noster, &c. Jam igitur prima periodus incipiat à primo vocabulo Pater; secunda periodus à vocabulo noster; tertia à vocabulo qvi es; qvarta à voce in coelis; &sic deinceps. Oportet autem tales voces materia, de qva dicturus es, applicare, similitudine aliqva aut dissimilitudine institura, vig. sit loqvendum de Pythagora, ita fieri potest: Pater omnis sapientiae humanae &divinae meritissimo jure censendus est Aristoteles. Noster Orbis nostraque monumenta, nostriqve auctores hujus rei &veritatis amplum ubique dant testimonium &referre facilè foret. Qvi es inter Graecos eloqventissimus aestimatus Demosthenes, Isocrates, &tu, Marce Tulli, qvi es disertissimus Romuli nepotum, annon ubique id fatemini? In coelis non tot micant stellae, qvot honorificis testimoniis de Pythagora libri sunt referti.