Latin
377
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 377
Unproofread scanNot analysed yet
Praeceptum autem hos est per duo instrumenta dialectica, scilicet similitudinem &dissimilitudinem omnium rerum. Omnes enim res aliis sunt similes &dissimiles propter analogiam. Itaque de quâcunque re sive termino simplici sive propositione, discurrendum est, accipe aliqvem versum notum, v. g. Arma virumque cano, Trojae qvi primus ab oris &c. Jam sit mihi discurrendum de Deo, de femina, de diabolo, de literis; statim, praesertim si aliqvis habet aliquam cognitionem rerum, sese offerunt similia, v. g. per arrmia, gravia bella fermè sunt pro Religione &Deo. Item maximorum bellorum causae fuerunt mulieres, ut Helenats Penelope &c. Jam similitudo est inter virum &Deum. Servire enim Deo regnare est. Jam de feminis constat; Vinum enim &mulieres faciunt apostare sapientes viros. Per cano, Musica, hymni Deo gratissimi. De semina, Sirenes qvot &qvales deceperunt? Per Trojae, Respublicas ®na Deus aufert, delet pro libitu, ut Trojam, Babylonem. femina, Helena, ruinae Troja: Penelope Procorum &c. Et sic ordine per omnia licet disserere de omnibus. Debent autem similitudines istae considerari, qvod Vetus Testamentum nil aliud sit, quam similitudo &figura Novi: &hodie sunt, qvi totum Plinium in morali sunt. In hoc tota ars fuit Advocati illius ALARI: &hodie fermè omnes conciones in istis consistunt. Novi, qvi hoc artificio utantur, ut periodos periodis semper connectant, transitum commodum suppeditante ultima periodi voce, sive illa subjecti sive praedicati vicem subeat. Qvoniam enim nulla vox est, qvae non alia vel suo ambitu comprehendat, vel ab alio comprehendatur, sub notione generis, speciei, totius, partis, causae, adjuncti&c. aut alio qvodam modo affinitatem, similitudinem ac dissimulationem cum aliis habęat, facilè ab aliqvo verborum prompto coagmentari periodi periodis possunt, atque ita qvalecunque orationis filum texi, modo id attendat talis Declamator, ut, qvoad fieri possit, enthymematicis transitionibus utatur, qvae ratiocinationis aliqvam speciem prae se ferant. Sed illa inter praestigias artis oratoriae referenda, neque à viro cordato adhibenda, nisi aliqvo necessitatis casu. Signis &characteribus qvidam etiam feliciter utuntur in conceptibus exprimendis loco imaginum; Cujus rei exemplum elegans nuper dedit in Chronologicis Marcellus, Parlamenti Parisiensis Advocatus. Edidit ille libellum exiguum, Amstelodami 1686. recusum, sed in quo multae tamen historicae notitiae per signa exponantur. Titulus est: Tablettes Chronologiques; in qvibus à nativitavitate Christi ad nostra tempora per seriem seculorum Chronologia deducitur; ita ut quaelibet pagina seculum absolvat, eademque secundum regna lineis distributa sit, cum numero annorum regiminis. Ab altera parte nomina secundum Alphabeti seriem posita, signis quibusdam notata sunt, qvae mortem naturalem vel violentam, potentiam, tyrannidem, imperii novi constitutionem, sapientiam, crudelitatem, fortitudinem, mollitiem, eruditionem &c. indicant; quae omnia uno quasi intuitu patent. Eodem modo Tabulas ille Chronologicas Ecclesiasticas edidit Amsterodami Anno 87. recusas in 8.