Latin
378
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 378
Unproofread scanNot analysed yet
quibus ille notis, quarum numerus ultra 40. excurrit, significat valorem Conciliorum, eorum rejectionem, dignitates Cardinalitias, Archiepiscopatus &c. Fundatores Ordinum, Religiosos, Interpretes Scripturae, Haereticos, Praedicatores, Casuistas, Juris Canonici scriptores, Historicos, Philosophos, Mathematicos, Oratores, Poëtas, scriptores dubios &c. ut ita paucis pagellis multa omnino hoc compendio comprehendat. Scriptae sunt illae Tabulae linguâ Gallicâ. Promisit &alia, quae ad artis Mnemonicae specimina referri possunt, Tabulas scilicet Cosmographicas continentes descriptionem exactam omnium mundi partium, cum particularibus illarum. Aliquam hujus consilii partem jam tum ante executus est Johannes Uppendorffius in Schematismo suo Geographico, Rigae edito, in quo certis signis sedes Impp. Regum, Electorum, Ducum, Archiepiscopatus, Academiae, Pariamenta, Urbes Imperiales, Hanseaticae, Emporia &c. notantur. Promisitidem Mundum Arithmeticum, in quo triplex humano generi commodum proponitur. 1. Literarum &vocum suâ cuilibet auxiliante patriâ linguâ terrarum ubique facilis &enucleata communio. (De illo invento jam tum Beccherus &Kircherus cogitarunt.) 2. Ordo censendi populos, exercitus, imò regna, qvantumvis numerosissima, brevi tempore. 3. Citatae per aëra decursiones, ab antiqvis frustra vel levi commodo pro signis duntaxat militaribus tentacae, nunc classiariorum ignium, tintinnabulorum &caeterorum idgenus operâ pro qvolibet jussa, tam politico qvàm militari, perfectae. Scribet Tractatum de similitudinibus, ex qvibus efficiuntur notitiae rerum. Qvid sit illud, qvo meminimus, &qvam habeat vim? Literarios Prodromos, sive jucundissimam memoriae veljudicii, tam in pueris qvam in adolescentibus, praeparationem, lusibus &exercitiis juxta mentem D. Hieronymi in epistolâ ad Laetam viduam illustratam. Opus cum machinis. Gallicalingvâ promisit libros: Amphitheatrum Principum, in qvo per machinas informatio magnatum proponitur: Tractatum de notis &figuris, qvi reducuntur in quinarium, &qvibus modo breviori, distinctiori, qvam per literas, repraesentari possunt omnes cogitationes etiam arcanae &abstractae. Ubi in lucem illa mittentur, judicari de illis poterit. Talia artificia etiamsi ad artem Mnemonicam referenda, tamen peculiari nomine ars Notaria vel notatoria dici solet, qvâ per notas breves multa significantur. Apud Sinenses viget illa ars, qvâ verba &sensus uno aliqvo charactere exprimuntur. Talem Notariam artem promisit Caramuel à Lobkowitz. Romanis qvoque talis in usu ars fuit, qvi per sigla lua dicentis verba assequi poterant, extatque Tirenis de Signis illis liber. Apud Anglos Georgius Dalgarn Artem Signorum scripsit, Londini An 1661. editam, in quâ characterem universalem, sive linguam Philosophicam, fundavit, quâ homines diversissimorum idiomatum, spatio duarum septimanarum omnia animi sui sensa non minus intelligibiliter, sive scribendo sive loquendo, cum aliis communicare possint: praeterea etiam juvenes Philosophiae principia &veram Logicae praxin citiùs &faciliùs multo imbibere, quam ex vulgaribus Philosophorum scriptis.