Latin
380.5 to 380.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 380.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et invenit ille quidem aliqvot adolescentes credulos, peneqve dixero stultos, qvi se ei dederunt in disciplinam &exploraturi, qvid ferat hic diQvos postea tamen emunctis loculis, veluti corvos hiangnum tanto promissor hiatu; tes, egregie delusit, &,cum carnem peterent, ne carnis qvidem umbramostendit. Idem tamen Caramuel de arte memoriae itajudicat eo in loco, qvo novam se memoriae artem traditurum promittit: Puto artem memoriae alterâ indigere memoriâ: interim qvid alii dixerunt &docuerunt, examino &methodum commodissimam trado, qva possit juvari memoria. Uttandem hanc de Memoriae subsidiis tractationem concludamus, tenendum est, in rebus, qvae ad memoriam propriè pertinent, historiis, factis, lectione librorum, orationum recitatione insignem posse esse hujus artis usum (qvam ob causam non ineptè suadet Schefferus in Graphice pag. 23. pueros in pingendo maturè erudiendos) in disciplinis verò firmiorem ab ipso rerum nexu &ordine, memoriam exspectandam. Denique non desunt, avi etiam naturali memoriae plus virium accedere qvotidianâ exercitatione posse existimant, qvemadmodum è palaestra semper habitiores pugiles recedunt, &continuo usu etiam membra novum robur acqvirunt; praesertim si non obruatur confusâ multorum lectione, qvae nulla certa post se ducit vestigia, &firmiora &altius imprimenda, si eaedem semper ducuntur eodem tenore in disciplinis lineae.