Latin
381
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 381
Unproofread scanNot analysed yet
Extat eâ dere paraenesis umbratica in Paganini Gaudentii Instar. Academic. pag. 129. cum epigrammate de Lullianâ Memoriae arte contemnenda. Legi &in illo argumento potest illa jam suprà nobis memorata Jacobi Lectii, JCti doctissimi, de memoriâ Oratio, qvi etsi non hanc artem aspernatur, tamen in eâ plus ostentationis, qvàm frugis, esse judicat: qvâ in sententiâ plane illi ὁμόψηφος est in oratione citatâ Berneggerus, ut ipsa ejus verba transscribat, scriniorum ejus hâc qvidem in parte compilator. Sed ille has forsan extemporales, &inter negotia deproperatas, orationes typis non destinavit. Nam filius illas post mortem Viri citra controversiam doctissimi, &qui magnum, dum viveret, Germaniae ornamentum fuit, edidit. CAP. VII.