Latin
DE METHODIS VARIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 382
Unproofread scanNot analysed yet
Anonymi desideria literariae. Thomae Broun Pseudodoxia Epidemica. Schookitjudicium de Methodistis. Universalis Methodus vix speranda. Quaedam datâ operâ occultantur. Sermones Exoterici &Acroamatici. Octaviani Ferrarii liber de sermonibus Exotericis. Παιδεία qvae Aristeteli. Εχκύκλια μαθήματα. Ακρίβεια mathematica in omnibus observari neqvit. E Methodo ipsa, genuina illâ ac primariâ Logices propagine, dici etiam hic qvaedam debebant: Qvoniam enim Methodici titulo totus ille liDber inscribitur; de Mehodo praecipuè hîc agi debere ratio ipsa dictitat. De Methodo itaqve agi potest, qvatenus generatim ea vox accipitur, atqve universam illam inveniendi demonstrandiqve rationem significat, &qvatenus illa omnibus applicari disciplinis ac meditationibus nostrispotest; Cujus propaginem esse diximus omnes illas artes, qvas Inventivarum titulo aliqvi salutant. Est verò Methodus nihil aliud, qvam Ordo, qvo ex principiis ac nobis cognitis deducuntur incognita; sive id in ipsis scientiis sive in Syllogismis fiat. Owenas Guntherus, Philosophiae Aristotelicae qvondam in Academiâ Juliâ Professor, Vir doctissimus, &cui multase debere ait in praecognitis suis Logicis Keckermannus, Methodorum trictatus duos scripsit, continentes totius artis Logicae medullam, facultatem omnium scientiarum ac demonstrationum principia inveniendi, dijudicandiqve rationem, Helmstadit 1586. in 8. editos: qvi mihi in hoc genere ita semper placuerunt, ut parum à novatoribus hac in re novi praestitum existimem, nisi qvod applicatione ad Mathematica ac Physica exempla negotium hoc optimè illustrarint. Haec est illa, qvae libris τῶν Ἀναλυτικων Aristotelis doctrina continetur; qvorum duae partes sunt. Priores duo analyticorum libri docent ratiocnationis formas construere: posteriores duo libri παιδείαν seu eruditionem complectuntur indagandi dijudicandiqve materias in singulis disciplinis. Hanc scilicet partem Logices ἐυρετικὴν &κριτικὴν ab usu non modo populari remotam, sed multis etiam parum eruditem usurpatam, suis Methodorum libris illustrare conatus est Guntherus, junctis illis, qvae apud Platonem &Galenum (cujus extat de optimo genere docendi liber) occurrunt. De hâc Methodo Plato in Phaedro &passim pluribus agit, eamque ut divinum inventum commendat: Est enim intellectui, tam theorico qvam practico, instrumentum paratissimum, ut &acutè intelintelligamus, &rectè agamus; Qvare &per habitum organicum Methodum definivit Guntherus. Ille vero habitus Methodicus vel in integrâ scientiâ tractandâ, vel in aliqvâ ejus parte, exercetur.