Latin
DE METHODIS VARIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 383
Unproofread scanNot analysed yet
Methodum Universatem διδασκαλίαν vocavit Galenus, â qvo tamen dissentit Guntheris nam διδασκαλία ad unam aliqvam tantùm disciplinam pertinet; Methodus autem est communis qvaedam scientiarum norma nulli propriae mancipata disciplinae; cum non singularum disciplinarum ἐπίστητα cognoscat, sed ipsas scientias, qvarum singulae sua ἐπίστητα perspiciunt, dijudicet examinetque. Methodi particulares pro ratione duorum summorum generum, Substantiae &Accidentis, duo habent instrumenta, definitionem &demonstrationem. Qvibus patet, nullis nos opus habere vel Gnostologiis, vel Hexologiis &Intelligentiis, qvas mustei illi Disciplinarum fabri nobis extuderunt: nam solâ Logices &Methodi doctrinam illud absolvitur, qvod ad disciplinas ordinandas pertinet. Hujus doctrinae summum usum cum perpenderet Erhardus Weigelius, Matheseos Professor in Academiâ Jenensi celebratissimus, Vir ob egregia &singularia in arte suâ inventa summam laudem promeritus, atque demonstrandi artem è Mathematicis principiis qvasi è fundo aliqvo peti debere rectè judicaret, Analysin Aristotelicam ex Euclide restitutam scripsit, quae genuinum sciendi modum &nativam restauratae philosophiae faciem per omnes disciplinas ichnographicè depingeret; editaque est Jenae An. 1658. Eruditionem ille eximiam in doctissimo hoc opere ostendit, non omnibus qvidem fortè probatus, qvod in aliqvibus vel rebus, vel terminis nonnullis novaturire videatur; sed ingenium tamen &ἀκρίβειαν non vulgarem in Commentario illo deprehendas. Hujus sui consilii rationes prolixius in Inscriptione libri ostendit, cum in tot Aristotelis Interpretibus &Scholasti, cis nihil planè inveniret, qvod pulcherrimum ipsius opus Ἀναλυτικῶν rectè explicaret, eorumque verum usum demonstraret. Deprehendebam homines istos, inqvit, totâ die non nisi de mente Praeceptoris, consiliorumque ipsius sensu ad ravimusque &nauseam decertare: alios hoc, alios istud suppeditare consilii: omnes tandem, verae qvippe &priscae Architectonicae (quam obscuris aliquantum regulis, observatione &resolutione Mathematicarum, quas ipsis videre non contigit, fundatis, Praeceptor tradiderat) ignaros in solis liminibus &superliminaribus conclavium haerere, eaque, nescio quo ruinae metu, labore non necessario quidem, immenso tamen &tantùm non Herculeo, statuminare operose satagentes: tectorio insuper gypsoque quàm pulcherrimè incrustantes; illigatisque emblematibus, quam fieri posset, elegantissimè convestientes, tempus omne consumere: substructionibus interim intimioribus ob instaurationis &cultus defectum omnimodè corruentibus. Qvos qvidem hominum istorum errores, ut primum diu &diligenter attendens, ex merâ verae &priscae Architectonicae, quam à Mathematicis discendam Aristoteles non nesciebat, ignorantiâ, indeque regulis Aristotelicis non intellectis, sed pro placito uniuscujusque perversissime explicatis, ortum suum traxisse &originem deprehendi; ex eo nihil in optatis magis habui, quamvidere tandem aliquando, qui omnimodam Philosophici istius aedificii ruinam praeventurus, Aristotelicam istam Architectonicam, hactenus satis perversam, è mathematicarum machinarum inspectione &resolutione, quibus tota nititur, restitueres, modumque postsa, collapsam ferè pretiosissimam structuram ab interitu vindicandi, exinde ostenderet.