Latin
CAPUT
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 1 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de Origene ille exemplum ad sententiam suam stabiliendam proponit, nihil quidem probat: cum ingenii illius è Platonismo pullutantes errores imputari γἡ φύζει nequeant Magnum profectò discrimen est, vel Aristotele autore 1. Met. extri inter καιδείαν, quae est πεὶ πάν, &inter eam, quae καθέκαστον, quae neutiquam confundenda est. Fit plerumque ut ad dijudicanda multa aptos nos esse credamus, si in uno forte vel altero ingenium &industriam exercuerimus: vel si ad multa πεφυκότις aptique simus, singula nos bene tractare posse existimemus. Sed in earum rerum contemperatione ingenii indoles semper inspicienda est: quae ubi se firmaverit, ita in illis versabitur, ut à ratione &judicio, quod ex ipsa rerum pensitatione resultat, non facilè discedat. Neque tamen id volo, ut qui omni incubuit disciplinarum generi, in illis omnibus simul habitet; nam &tempore &negotiis, aliisque impedimentis excludimur; ut fieri à nobis non possit. Quare occupabimus quidem totum hunc fundum animo, affectu, impetu: sed convenientissimam ejus partem quasi limitibus quibusdam circumscribemus, quam excolamus, &in quâ industriam nostram exerceamus. Nam si Plutarchum πβὶ παδῶν αγωγῆς audimus, πειπλεῖσαι μὲν πολλὰς πόλεις· καλὸν, ἐνοικῆσαι δὲ τῇ κρατίστη χρήσιμον. Pulchrum quidem est circa multas urbes navigare, utile autem praestantissimam inhabitare. Cui geminum est, qvod habetur apud Nicolaum Damascenum in Excerptis Peirescianis pag. 416. &apud Suidam in voce Νικόλαος Δαμασκηνὲς: Disciplinarum orbem similem, ille ait, esse peregrinationi. Nam quemadmodum iis, qui longam peregrinationem susceperunt, usu venit, ut in quibusdam diversoriis prandendi causâ commorentur, in aliis pernoctent, &in nonnullis quidem locis plusculos dies consistant, alia verò obiter tantùm ac praetergredientes adspiciant, tandem autem reversi in suis penatibus degant: ita etiam eos, qui literis operam navant, in quibusdam breviùs, in aliis immorari diutiùs oportere, &has quidem integras perdiscere, illas verò duntaxat delibare, tandem ad unam, tanquam ad patriam ac lares, reversos considere. Vidimus magnos; viros, quii magnos ex unâ scientiâ fructus referrè potuissent, dum omnes sectantur; ne unam quidem ita assecutos, ut insignem sibi ex illâ gloriam reportarint. Ut prudentiùs omninò faciant, qvi singulis exploratis &depromtis è communi pharetrâ telis, ad unum aliquem scopum contendant. Excludit ipsa scientiarum vastitas hospites suos: qvi nusquam habitabunt, nusquam domi erunt, si ubique habitare volent, aut levi tantùm percursatione plurima attingent.